PL 17, col. 736

Epistolae (Auctor incertus (Ambrosius Mediolanensis)), J. P. Migne

et affines, coepit aures virginis appellare, divitias, domos,
possessiones, familias, atque omnes hujus
mundi delicias repromittere, si consensum suum ejus
conjugio non negasset.
3.
Ad haec beata Agnes tale fertur juveni dedisse
responsum: Discede a me, fomes peccati, nutrimentum
facinoris, pabulum mortis: discede a me; quia
jam ab alio amatore praeventa sum, qui mihi satis
meliora obtulit ornamenta, et annulo fidei suae subarrhavit
me, longe te nobilior et genere et dignitate.
Ornavit inaestimabili dextrocherio dexteram meam,
et collum meum cinxit lapidibus pretiosis. Tradidit
auribus meis inaestimabiles margaritas, et circumdedit
me vernantibus atque coruscantibus gemmis.
Posuit signum in faciem meam, ut nullum praeter
ipsum amatorem admittam. Induit me cyclade auro

texta, et immensis monilibus ornavit me. Ostendit
mihi thesauros incomparabiles, quos mihi se daturum
repromisit, si in ejus perseveravero amore. Non
ergo potero ad contumeliam prioris amatoris vel aspicere
alium et illum relinquere, cum quo sum charitate
devincta; cujus est generositas celsior, possibilitas
fortior, aspectus pulchrior, amor suavior, et
omni gratia elegantior. A quo mihi jam thalamus
collocatus est, cujus mihi organa modulatis vocibus
resonant, cujus mihi virgines justissimis vocibus cantant.
Jam mel et lac ex ore ejus suscepi, jam amplexibus
ejus castis astricta 480 sum, jam corpus ejus
corpori meo sociatum est, et sanguis ejus ornavit
genas meas. Cujus mater virgo est, cujus pater feminam
nescit; cui angeli serviunt, cujus pulchritudinem

sol et luna mirantur, cujus odore reviviscunt mortui,
cujus tactu confortantur infirmi, cujus opes numquam
deficiunt, cujusque divitiae numquam decrescunt.
Ipsi soli servo fidem meam, ipsi me tota devotione
committo. Quem cum amavero, casta sum:
cum tetigero, munda sum: cum accepero, virgo sum.
Nec deerunt post nuptias filii, ubi partus sine dolore
succedit, et fecunditas quotidiana cumulatur.
3.
Audiens insanissimus juvenis, amore carpitur
caeco, et inter angustias animi et corporis anhelo cruciabatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.