PL 17, col. 745
Epistolae (Auctor incertus (Ambrosius Mediolanensis)), J. P. Migne
verum quantum ob hoc quod christianus esset detectus.
9.
Tunc ministri ejus rapientes eum in conspectu
ejus adduxerunt. Et videns eum Paulinus, ait ad
eum: Quomodo maleficiis deceptus es, Vitalis, ut
non sacrifices diis? Cui ille respondit: Non sacrifico
surdis et mutis, sed sacrifico Deo meo, qui fecit
coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt,
et Jesu Christo filio ejus, qui cum eo et Spiritu sancto
vivit et regnat. Tunc Paulinus jussit eum levari
in equuleo, ut per tormenta, ejus consensum ad sacrificandum
compelleret. Sed sanctus Vitalis studuit,
ut Deo redderet gemmam pretiosam, quam rapere
diabolus studebat. Et respondens, ait ei: Infinita
tibi dominatur stultitia: aut putas memetipsum
posse decipere, qui alios a periculo mortis, vel deceptionis
liberare studui?
10.
Tunc Paulinus consularis dixit ad Officiarium:
Ducite eum ad palmam, et nolite decollare,
si sacrificare contempserit: sed facite foveam in
terra, tamdiu quo usque perveniatis ad aquam, et
ibi eum supinum deponite, et terra atque lapidibus
obrutum, ibi dimittite. Quod cum fuisset impletum,
Deus sibi sanctum Vitalem ita martyrem consecravit,
ut sacerdos Apollinis qui hoc consilium Paulino
judici dederat, diabolo repletus, per septem dies
energumenus clamaret ibi, ubi obrutus est sanctus
Vitalis, dicens: Incendis me, martyr; crucias me,
sancte. Post septem vero dies praecipitatus a diabolo
in flumine, exspiravit. Sanctus autem Vitalis gloriosus
martyr Christi, juxta civitatem Ravennensium
praestat orationibus vel intercessionibus suis beneficia
omnibus credentibus Jesum Christum usque in
hodiernum diem.
11.
Valeria autem conjux ejus, dum vellet corpus
sancti Vitalis auferre, a christianis prohibita est,
et in visionibus saepe admonita, ne sanctum
corpus a malo homine bene positum violaret.
Sed illa in intentione perdurante, evidentius ei
apparuit sanctus Vitalis, dicens ad eam: Noli
mihi molesta esse, mulier; quia numquam mihi
tam gloriosum poteris parare sepulcrum, quale
mihi Dominus Jesus Christus fieri jussit.
12.
Ipsa autem dum reverteretur ad urbem Mediolanensium,
incurrit homines idololatras Silvano
sacrificantes in itinere; quam cum vidissent, deponentes
eam de vehiculo, 486 hortabantur secum
epulari. Cumque illa resistens, diceret: Christiana
sum, non licet mihi de Silvani vestri sacrificiis manducare,
statim illi haec audientes, tanta eam caede
mactaverunt, ut vix eam seminecem sui homines ad
Mediolanensium urbem perducerent, ita ut intra triduum
migraret ad Christum.
13.
Et posteaquam pater eorum beatus Vitalis
martyrio est coronatus, atque beatissima mater Valeria
migravit ad Christum, ab intestato jure Gervasius
et Protasius parentibus successissent; domum