PL 17, col. 755

Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne

Deo Patri, et erit Deus omnia in omnibus. Tunc me
de te satiabis satietate perpetua, ut nec esuriam,
nec sitiam in aeternum: qui cum eodem Deo Patre
et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia saecula
saeculorum, amen.
PRECATIO SECUNDA. Item in praeparatione ad Missam.
1.
Summa et incomprehensibilis natura, virtus
vitaque beata, lux inaccessibilis, vera, singularis, et
una sapientia, veritas incommutabilis, sancta, incomparabilis,
et aeterna dilectio, temporalium rerum
sine tempore conditor, visibilium et invisibilium
invisibilis aeternusque patrator, Pater et Filius et
Spiritus sanctus, unus et verus in Trinitate Dominus
Deus: Pater non habens a quo sis, habens tamen

sapientiam, id est, Filium, cui major vel anterior
non sis: Filius habens Patrem a quo sis, non tamen
habens cui minor vel posterior sis: Spiritus sanctus
habens Patrem et Filium, a quibus sis, non tamen
habens quibus vel inaequalis vel impar sis; quia totum
in hac tua divinitate, cui tempus numquam accidit,
aeternum ac coaeternum, aequale ac coaequae
est, in qua alius Pater, alius Filius, alius Spiritus
sanctus: sed Pater in Filio et Spiritu sancto, Filius
in Patre et Spiritu sancto, Spiritus sanctus in Patre
et Filio est; quia sicut tua, Deus noster, natura
personas recipit, sic partes nequaquam admittit:
cui nec supra, nec subtus, ante vel retro convenit,
quia corporum lineamenta non recipit. Unde et tota
omnibus in locis sine loco habetur, nec tamen tota

comprehenditur; tota namque ubique habetur, quia
profecto pars in ea nulla reperitur: tota autem non
comprehenditur, quia videlicet cum in creaturis
unicuique tota praesens efficitur, etiam ultra creaturas
tota invenitur. Quamobrem cum coelum et terram
implet, tota est: cum hominem unum implet, tota
est; nec variatur per singula, quae in singulis tota
est; nec de loco ad locum transit, cum unum deserens,
alterum petit, quae semetipsam sine loco et tempore
movet. Hinc merito colendus, hinc adorandus es,
hinc incommutabilis, hinc incircumscriptus agnosceris:
hinc mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus secundum divinitatis essentiam, totus cum
hominibus in terris, totus erat cum Patre in coelis,
cum diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de

coelo descendit Filius hominis, qui in coelo est [(Joan.
III, 13)]
. Qui videlicet, cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut
homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis [(Philip. II, 6)]
.
2.
Per hunc te, beata Trinitas, humanitatis habitum, 493
per hujus subjectionis humilitatem deprecor,
per hujus sacratissimam obedientiam, per
hujus beatissimam mortem exoro in primis; ut te

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.