PL 17, col. 756

Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne

Dominum Deum meum diligam, te sitiam, te toto
corde perquiram: deinde ut proximum juxta vires
atque mensuram in hac ipsa tua dilectione charum
semper atque dilectum attendam. Sed hanc dilectionem
nulli, Domine, praestabis, nisi cui vitia prius
odisse donaveris. Obsecro ergo, pia et vera misericordia,
solida atque unica spes mea, ut superbiae regnum
auferas ab anima mea. Horrendum, Domine, pavendumque
tam maximum malum, quod angelos de
coelo projecit, quod homines de paradiso eliminavit,
quodque initium omnis peccati est, et ad ipsum pertinet
quidquid vitii et iniquitatis est, cujus primae
soboles septem nimirum principalia vitia, ex hac
virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria,
invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies atque

luxuria. Sed et numerosa propaginis turba ex singulis
generatur.
3.
Inanis ergo gloria cum plene mentem ceperit,
mox septiformem in illa nequitiam gignit, inobedientiam
scilicet, jactantiam, hypocrisin, contentionem,
pertinaciam, discordiam, ac novitatum
praesumptionem. Sed si huic vera humilitas opponatur,
omnis ejus nequitia vacuatur. Te ergo deprecor,
humilitatis magister, ut hanc cordi meo inseras,
insertamque custodias, quae dum cunctis inferiorem
se attendit, subjectionem protinus gignit, jactantiam
exstinguit, hypocrisin excludit, contentionem
refugit, pertinaciam emollit, discordiam praecavet,
novitatum praesumptionem abhorret. Hoc beatae humilitatis
medicamine morbum elationis sanandum

praevideras, cum per hominem assumptum auctor
nostrae salutis, tuis ad te venientibus diceres: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis
requiem animabus vestris
[(Matth. XI, 29)]
. Et
rursum: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli,
non intrabitis in regnum coelorum [(Matth. XVIII, 3)]
.
4.
De invidia quoque odium, susurratio, detractio,
exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in
prosperis ejus propagatur. O mala progenies, quae
si animo intromissa dominari coeperit, omnem
sanctitatis sobolem exstinguit! Qui itaque invidet
vel odit, non alium prius quam se ipsum occidit:
qui susurrat et detrahit, prius suas quam aliorum
radices evellit: qui exsultat in adversis proximi,
et affligitur in prosperis ejus, alieno se primum

gladio petit. Hoc secundum superbiae virgultum tunc
primo fuit exortum, cum ille de quo scriptum est, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum
[(Sap.
II, 24)]
, Cain persuasit ut livoris odio fraternum funderet
sanguinem. Sed nimirum idem Cain invidus
prius suam animam, quam alterius carnem peremit,
scriptum quippe est: Qui odit fratrem suum, homicida
est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam
aeternam in se manentem [(I Joan. III, 15)]
. Hinc, Domine,
apparet cujus primum homicida est, qui alterum
odit, in quo vita non est. Quod contra Moyses

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.