PL 17, col. 757
Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne
omnium mitissimus admonet, dicens: Ne oderis
proximum tuum in corde tuo [(Lev. XIX, 17)]
. Et quia
ille, qui invidet et odit, consequenter susurrat et
detrahit; hoc malum Scriptura sancta praecavendum
denuntiat: Non eris, inquit, susurro in populis [(Ibid.,
16)]
; et: Nolite detrahere alterutrum, fratres [(Jacob.
IV, 11)]
. Qui vero detrahit fratri, detrahit legi; qui
enim susurrat et detrahit, consequens est ut in
adversis proximi exsultet, in prosperis autem animi
tristitiam contrahat. Sed occurrit beatus Apostolus,
et dicit: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus [(Rom. XII, 15)]
.
Et ecce alius pro terrenis rebus,
terrenisque honoribus, alius pro virtutum successibus
cuilibet invidet, quemlibet odit, contra quemlibet
susurrat, de quolibet detrahit, de cujuslibet
adversis exsultat, de prosperis animum moestificat.
5.
Sed ut in cunctis hoc multiplex malum superetur,
occurrat, Domine, quaeso, illud multiforme bonum,
quod potenti virtute resistens non det invidiae
locum, charitas scilicet, quae fundamentum est
omnium virtutum et bonorum: quae non invidet,
sed congaudet: non odit, sed diligit: non susurrat,
sed objurgat: non detrahit, sed arguit: non de
adversis proximi gaudet, sed moeret: non de prosperis
afflictionem contrahit, sed consolationem recipit.
Merito autem tale nomen accepit, quod illa charius
inveniri non poterit: quam qui habet, te utique habet. Deus,
inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in
Deo manet, et Deus in eo [(I Joan. IV, 8)]
. Qui ut praefatum
invidiae superet malum, cordis simul et oris
jungenda custodia est: cordis scilicet, ne invideat, 494
ne in adversis proximi exsultet, ne in prosperis
moestitiam contrahat: oris vero, ne susurret,
ne detrahat. Scriptum quippe est: Omni custodia
serva os tuum: serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit [(Prov. IV, 23)]
.
Et rursum scriptum est: Mors
et vita in manibus linguae [(Prov. XVIII, 21)]
. Citius autem
malum quod intus latet, exstinguitur, si a pravo
eloquio foris lingua frenetur. Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis; ut
non declinet cor meum in verbum malum [(Psal. CXL, 3)]
. Libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa [(Psal. CXIX, 2)]
.
6.
Ira autem invidiam sequitur, qua inter caetera
vitia nihil asperius, nihil invenitur amarius: quae
dum ultra modum efferbuerit, atrociter mentem
exulcerat, sensum hebetat, linguam immutat, oculos
obumbrat, totumque corpus perturbat. Hinc protinus
rixae, contumeliae, clamor, indignatio, tumor
mentis, et blasphemiae suscitantur. De qua nimirum
Scriptura sancta testatur, dicens: Ira in sinu
stulti requiescit [(Eccl. VII, 10)]
, et: Ira viri justitiam
Dei non operatur [(Jacob. I, 20)]
.
7.
Sed objice, Domine, contra tam amarissimum
iracundiae malum suavissimum patientiae bonum, in
quo specialiter animarum nostrarum salus collocatur,
cum nobis per Evangelium dicatur: In patientia
vestra possidebitis animas vestras [(Luc. XXI, 19)]
. Quae