PL 17, col. 758
Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne
nimirum dum arcem et principatum in mente susceperit,
omnes mox perturbationes compescit: rixas
et contumelias in exhortationem convertit, confusum
clamorem sub ordinato silentio premit, indignationem
tumoremque mentis mansuetudine vincit,
blasphemias gratiarum actione repellit. Quod
si forte in immensum ira succensa ad horam patientia
succubuerit, nullumne, Domine, remedium
erit? Erit certe. Nam cum hujus mali damnationem
Evangelium denuntiet, dicens: Qui irascitur fratri
suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo racha,
reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus
erit gehennae ignis [(Matth. V, 22)]
; protinus recuperationem
subjungit, cum dicit: Si offers munus tuum
ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus
habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum
ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc
veniens offeres munus tuum [(Ibid., 23)]
. Et illud: Cum statis ad orandum, remittite, si quid habetis
adversus alterum in cordibus vestris
[(Marc. XI, 23)]
.
Hanc mihi, Domine Deus, secundam tribue victoriam,
si furore caecatus amisero primam, cum non tuo
zelo, sed meo vitio cujuslibet animum offendo.
8.
Tristitia quoque iram persequitur: quae dum
cordis arcana penetrat, protinus in ejus cubiculo
malitiam, rancorem, pusillanimitatem, desperationem,
torporem circa praecepta, vagationem mentis
erga illicita generat. Quae inter caetera vitia quam
sit detestanda, beatus Paulus indicat: Saeculi, inquiens, tristitia mortem operatur
[(II Cor. VII, 10)]
.
Sed obsecro, Deus et Dominus meus, oppone contra
saeculi tristitiam futurae beatitudinis laetitiam,
quae ex moerore contractam malitiam vincat benevolentia,
taedio procreatum rancorem pellat sinceritate,
pusillanimitatem fortitudine roboret, desperationem
spei fiducia erigat, forporem circa praecepta exercitio
spiritali repellat, vagationem mentis erga illicita
inconcussa stabilitate refrenet. Quod si, ad
momentum subtracta laetitia spiritali, malum tristitiae
praevaluerit, agam, quaeso, quod monet beatus
Jacobus: Tristatur quis in vobis? Oret aequo animo,
et psallat [(Jacob. V, 13)]
.
9.
Avaritia sequitur tristitiam, quae in utroque
Testamento pari notatur exsecratione. In veteri
namque dicitur: avaro nihil est scelestius [(Eccl. X, 9)]
;
in novo autem: et avaritiam, quae est idolorum servitus [(Ephes. V, 5)]
.
Ex qua profecto septem nequitiae
procreantur, scilicet, proditio, fraus, fallacia, perjurium,
inquietudo, violentia, et contra misericordiam
obduratio. Et ecce, Domine Deus, quilibet
amator mundi, et non tui, propter metalla pretiosa,
ardentes fulgentesque lapides, servos et servas,
praedia et fundos ad mortem proximum tradit, fraudem
incurrit, fallaciam obducit, perjurium committit:
et allius inquietus et violentus est propter
villam, alius propter gallinam: alius obduratur
contra misericordiam ne retribuat aurum, alius ne
porrigat potum. Sed peto, mi Deus, amator castus
et verus, ut cui praeter te nulla possessio debetur in