PL 17, col. 759

Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne

terra, nihil quod tu non es, concupiscam in terra;
semper illius sententiae meminerim, qua dicitur: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar
illuc
[(Job. I, 21)]
. Atque illius: Nihil intulimus
in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus [(I Tim. VI, 7)]
.
Quae nimirum dum pie considerantur,
mundi contemptum afferre videntur, qui avaritiae
contrarius est. 495
10.
Post haec restat ventris ingluvies, quae
a necessitate quidem incipit, sed modus necessitatis
excedens, ad voluptatem pertransit; dumque a licitis
ad illicita pervenerit, mox ineptam laetitiam,
scurrilitatem, immunditiam, multiloquium, sensusque
hebetudinem circa intelligentiam parturit:
cujus mortiferum virus tunc utcumque vacuatur,

cum non qualitas, sed libido in escis praecavetur.
Prima enim mulier non exquisitarum dapum, sed
sola pomi delectatione mortem mundo induxit [(Gen.
III, 6)] : et antiquus hostis regem nostrum non de
carne, sed de pane tentavit [(Matth. IV, 3)] : et Sodoma
idcirco igne et sulphure periit; quia inter caetera
mala panem in saturitate comedit [(Gen. XIX, 24)] .
11.
Quapropter clementiam tuam, Deus, imploro,
ut sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes
accedam; nequaquam scilicet in eis voluptatem appetens,
sed necessitati subveniens. Aufer a me
propter magnam misericordiam tuam omne ciborum
noxium desiderium, congruamque servo tuo escarum
propitius tribue abstinentiam; ut inter necessarium
modum proprium temperem appetitum, remotaque

a me omni prorsus crapula et ebrietate, sciam in
virtute tua abundare, sciam et penuriam pati, noverim
quoque in quibus mihi sufficiens esse possim.
Ita, Domine, ita, Pater bone, noxiis gastrimargiae
succis arefactis inepta laetitia vel scurrilitas non
pullulabit, quae illos maxime ad insaniam perducit,
in quibus crapula et ebrietas dominium sumit: Sedit
enim populus manducare et bibere, et surrexerunt
ludere [(Exod. XXXII, 6)]
. Contra quos illa sententia
venit, qua dicitur: Vae vobis divitibus, qui habetis
consolationem vestram! Et vae vobis, qui ridetis nunc;
quia plorabitis et flebitis [(Luc. VI, 25)]
! Quod contra
ii qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
ejus [(Galat. V, 24)] audiunt: Mundus
gaudebit, vos vero contristabimini; sed tristitia vestra

vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet
a vobis [(Joan. XVI, 20)]
. Et rursum: Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V, 5)]
. Immunditia
quoque quae juxta Apostolum quibusdam regni coelestis
aditum claudit, vigilantem numquam, dormientem
vero tardius sua colluvione foedabit. Multiloquium
inedia pressum silebit: hebetudo sensus circa
intelligentiam spiritualis acuminis ingenio cedet;
quod sancta parcimonia in mente propagabit; venter
enim abstinentia contractus humanos in altum
elevat sensus.
12.
Luxuria gastrimargiam sequitur, quae dum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.