PL 17, col. 769

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

est, creator generis humani, et auctor salutis: finis
autem, quia ipse est finis legis, finis mortis, omnisque
praevaricationis. Qui est, et qui erat, et qui venturus
est omnipotens. Est modo in mundo Ecclesiam
suam regens, erat ante constitutionem mundi aeternaliter
cum Patre permanens; venturus est ad judicium,
ut judicet mundum in aequitate.
[(Vers. 9.)] Ego Joannes frater vester, et socius in
tribulatione, et regno, et patientia in Jesu. Discipulos
vocat fratres, quia uno Christi sanguine redempti, et
una matre Ecclesia generati erant. Socium se eorum
in persecutione etiam dicit, quia omnes Ecclesias
Domitiani persecutio turbaverat: socium in regno,
quia et se membrum Ecclesiae, sicut et ipsi erant,
quos Deo acquisierat, fatebatur: socium se eorum

etiam in patientia testatus est; quia et ipsi aequanimiter
adversa tolerabant, sicut et ipse qui pro amore
Christi in Pathmos insula relegatus tenebatur.
[(Vers. 10.)] Fui autem in spiritu in Dominica die. In
spiritu se fuisse dicit, quia tanta mysteria, quae sequuntur,
non carnalibus, sed spiritalibus oculis videri
poterant: Animalis enim homo non percipit ea,
quae sunt spiritus Dei [(I Cor. II, 14)]
. Dominica autem
dies tempus Evangelii designat; de quo tempore
Apostolus loquitur dicens: Ecce nunc tempus acceptabile,
ecce nunc dies salutis [(II Cor. VI, 2)]
. In quo
tempore prophetae mysteria divina gentibus esse pandenda
praedixerunt. Et audivi post me vocem tamquam
tubae dicentis. Quasi post nos est, quod ignoramus.
Aliter: Vox Domini post nos est, quia nos quasi

servi fugitivi sumu: Dominus autem post tergum
nostrum clamat, ut nos revocet. Post se ergo Joannes
vocem audivit; quia mysteria quae tunc ei revelata
sunt, nondum perfecte cognoverat. Quae vox similis
tubae dicitur fuisse; de hac tuba propheta loquitur
dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta
vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et
domui Jacob peccata eorum [(Esa. LVIII, 1)]
. Tuba ad
pugnandum milites provocare solet, similiter et nos
sermo Dei ad pugnandum contra diabolum atque
vincendum incitare non desinit.
[(Vers. 11.)] Quod vides, scribe in libro, et mitte septem
Ecclesiis, Ephesum et Smyrnam, Pergamum et
Thyatiram, Sardis et Philadelphiam et Laodiceam.
Per has septem Ecclesias una Ecclesia catholica, sicut
interpretatio nominum docet, designatur. Ephesus

namque voluntas, sive consilium interpretatur;
Smyrna canticum eorum; Pergamus divisio cornuum;
Thyatira illuminata; Sardis principium pulchritudinis;
Philadelphia salvans haereditatem Dei;
Laodicea tribus amabilis Domino. Ephesus igitur,
quae prima ponitur, initium conversionis uniuscujusque
demonstrat;
interpretatur namque voluntas, sive
consilium. Quod enim melius consilium, quam voluntas
bona, quae homini suadet abrenuntiare diabolo,
et sequi Christum, relinquere vitia, et apprehendere
virtutes? Et quia qui ad Deum converti volunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.