PL 17, col. 770

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

necesse est ut Domini misericordiam implorent,
ut perficere possint, quod desiderant; Smyrna huic
supponitur, quae canticum eorum interpretatur. Ille
enim bene cantat, qui misericordiam conditoris sui
corde contrito, et humiliato spiritu deprecatur: de
quo cantu Apostolus loquitur dicens: Cantantes et psallentes
in cordibus vestris Domino [(Ephes. LIII, 15)]
. Et
quia qui a Deo exaudiri vult, necesse est ut vitia derelinquat,
et ad bona opera agenda, in quantum virtus
suppetit semetipsum convertat; Pergamus in
ordine sequitur, quae divisio cornuum interpretatur.
Duo cornua in hoc loco malum et bonum significant.
Cornua dividimus; quando inter bonum et malum
discernentes, malum a nobis repellimus, et bonum
amplectimur.amplectimur. Et quia quamdiu in peccatis jacemus,

in tenebris sumus; cum autem mala a nobis rejicimus,
et bona operari incipimus, quasi a tenebris ad
lucem progredimur; non inconvenienter post Pergamum
Thyatira sequitur, quae illuminata interpretatur.
Et quia ex operatione mandatorum Dei pulchritudo
animae accrescit, et quanto quis in operatione
mandatorum Dei plus crescit, tanto ampliorem pulchritudinem
animae suae confert; non incongrue
post Thyatiram, Sardis sequitur, quae principium
pulchritudinis interpretatur. Principium pulchritudinis
ideo dicitur, quia sanctorum pulchritudo in hac
vita inchoatur, et in aeterna beatitudine perficitur.
Sequitur Philadelphia, quae salvans haereditatem Dei
dicitur. Quid est autem haereditas Dei, nisi omnis
multitudo electorum, sicut dicit Dominus ad prophetam:
Haereditas autem mea Israel
[(Esai. XIX, 25)]
? Et
in quo salus electorum consistit, nisi in operatione
mandatorum Dei [(Luc. XIX, 10)] ? Nam ille qui venit
quaerere et salvare quod perierat, illis salutem animarum
largitur, qui mandata ejus singuli secundum
propriam virtutem custodiunt. Laodicea septima ponitur,
quia tribus amabilis Domino interpretatur.
Tribus autem amabilis Domino est omnis multitudo
electorum, quae est Ecclesia, quae per abrenuntiationem
vitiorum, et per virtutum operationem ad
hoc pervenit, ut tribus amabilis Domino vocetur.
[(Vers. 12.)] Et conversus sum, ut viderem vocem, quae
loquebatur mecum. Cur tamdiu aversus stetit? Cur non
ad primum ictum sermonis aures ejus percutientis,
ad eum conversus est, qui a tergo loquebatur? Sed

nobis exemplum dedit; nam ad Dominum qui secum
loquebatur, non prius conversus est, quam nomina
Ecclesiarum, ad quas scribere praecipiebatur, audiret.
Et superius breviter diximus per interpretationes
nominum septem Ecclesiarum viam demonstrari,
quae ducit ad vitam. Quisquis igitur per hanc
viam ire ad Deum desiderat, aut legendo, aut ab aliis
audiendo, qualiter per hanc viam gradi 502 debeat,
investigare debet; quia stultus viator est, qui ad locum
optatum ire desiderat, et viam nescit; si non
prius discere studuerit, quae sit longitudo viae, quae
asperitas, qui anfractus, quae paericula; ut cum iter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.