PL 17, col. 773

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

Per vocem aquarum multarum multitudo gentium,
quae ad fidem Christi cucurrit, designatur.
Et habebat in dextera sua stellas septem. Quid hoc
significet, ipse in sequentibus exponit. Et de ore ejus
gladius ex utraque parte 503 acutus exibat. Per
gladium electi qui in fine mundi nascituri sunt, atque
contra Antichristum pugnaturi, designantur. Et
quia maxima multitudo gentium culturam Christi
derelinquens, Antichristum hominem impiissimum
pro Deo adorabunt, non incongrue illi qui ad errores
eorum concidendos progressuri sunt, per gladium
designantur. Qui duo acumina habere visus
est; quia ipsi doctores, duorum Testamentorum
doctrinis eruditi, facile hostes devincent. Nam quod
de ore Domini ipse gladius procedere visus est, illud

significat, quod ipse dixit in Evangelio: Non enim
vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui
loquitur in vobis [(Matth. X, 20)]
. In iis ergo septem
ornamentis omnis electorum Ecclesia, quae a nobis
in septem partes dividitur, comprehenditur. Sine iis
ergo septem partibus non mihi videtur hunc librum
quemquam ordinate posse intelligere: de octava autem
quae restat, aliquid dicendum est.
Et facies ejus, sicut sol lucet, in virtute sua. Per
faciem Ecclesia, sicut post resurrectionem futura
est, designatur; et ideo per faciem, quia tunc Deum,
sicut dicit Apostolus [(I Cor. XIII, 12)] , justi facie ad
faciem videbunt. Quae sicut sol lucere visa est, quia
sicut dicit Dominus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in
regno Patris sui [(Matth. XIII, 43)]
. Inveniuntur in

Scripturis quaedam his septem partibus convenientia,
ut est illud quod in Josue legitur [(Josue VI, 6 et seq.)] ,
ubi praecepit Dominus, ut circumiret arca Dei civitatem
Jericho per septem dies semel in die, sacerdotibus
eam portantibus, tubisque canentibus, ac populis
sequentibus. Jericho namque omne corpus reproborum,
quod est civitas diaboli, designat: per
filios vero Israel, electi designantur: per sacerdotes
praedicatores: per tubas doctrina praedicationis: per
populum vero qui eos sequebatur, omnes justi designantur,
qui eorum doctrinam sequebantur, et actus
imitabantur: per arcam autem quam ferebant, Christus
intelligitur, qui a sanctis in cordibus eorum habitans
portatur. De praedicatoribus autem qui post
Christi adventum fuerunt, nulli dubium quod Christum

non solum lingua praedicando, verum etiam corde
diligendo portaverunt. Illi autem qui adventum ejus
praecesserunt, quomodo illum portaverunt? Portaverunt
utique et illi; nam aliqui eorum eum verbis praedixerunt,
aliqui factis praesignaverunt. Quaerendum
vero nobis est quid circuitus iste, qui per septem dies
factus est, designet. Loci namque quem circuimus,
ingressum devitamus; nam cum per viam pergimus,
si foveam aut limum profundum, aut aliquod periculum
invenimus, circumeundo si possumus, ingressum
ejus devitamus, ut periculum evadamus. Jericho namque
circuimus, si iter vitae praesentis secundum voluntatem
Dei perficimus; nam quamvis cum reprobis
habitemus, Jericho circuimus, si ab eorum pravitatibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.