PL 17, col. 774
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
abstinemus. De hac circuitione mihi videtur
dixisse Psalmista: Circuivi et immolavi in tabernaculo
ejus hostiam jubilationis [(Psal. XXVI, 6)]
. Circuivit namque,
et postea immolavit; quia facta reproborum prius
sprevit, ut hostia jubilationis ejus acceptabilis Deo
fieret. Multi enim sunt, qui assidue laudant Deum:
sed quia vitia a se repellere nolunt, eorum laudationis
hostia non est acceptabilis Deo. Prima igitur circuitio
ad eos justos, qui ante diluvium fuerunt, pertinet,
qui filii Dei dicti sunt. Civitatem igitur Jericho
tamdiu circuierunt, quamdiu a societate reproborum
se sequestraverunt. Postquam igitur arca Dei, et
populus Jericho civitatem circuierunt, ad castra
redierunt; quia unusquisque justus circuitionis suae
tempore expleto, post mortem ad societatem electorum,
quae sunt castra sanctorum, ducitur. Secundae
diei circuitus ad eos, qui post diluvium usque ad
Moysen fuerunt, pertinet: qui et ipsi civitatem Jericho
circuierunt; quia ab iniquitatibus reproborum
se separaverunt. Nam et Abraham, quamvis inter
Amorrhaeos habitaret, non solum vitia, sed etiam
corporum societatem in tantum horruit, ut filio suo
ex filiabus eorum nollet accipere uxorem. Et de
Loth, qui apud Sodomitas habitabat, loquitur beatus
Petrus [(II Petr. II, 7)] , qui auditu et visu justus erat,
habitans apud eos, qui de die in diem animam justam
iniquis operibus cruciabant. Eodem modo et caeteri.
Tertius vero circuitus ad eos qui sub Lege fuerunt,
pertinet: qui quanta sollicitudine a societate
iniquorum se secernere deberent, ipsa Lex manifestat.
Prophetae vero, ad quos quartus circuitus
pertinet, in tantum peccata principum, hominumque
impiorum spreverunt atque reprehenderunt; ut pro
hoc quidam eorum lapidati, quidam secti, quidam
vero in occisione gladii mortui sint. Apostoli vero,
et hi qui ex Judaeis crediderunt, ad quos quintus
circuitus pertinet, quanto studio se ab infidelium
Judaeorum consilio atque operibus segregaverint, Lucas
in Actibus apostolorum narrat. Gentes vero ad
quas sextus circuitus pertinet, quanto ardore se a societate
impiorum disjunxerint, martyres requisiti
dicant. Septimus vero circuitus ad eos, qui temporibus
antichristi futuri sunt, pertinet: sed et illi
quomodo antichristi, ministrorumque ejus devitent
perfidiam, hic liber manifestat. Septimo ergo die
circumeuntibus sacerdotibus cum arca Jericho, atque
vociferantibus, muri Jericho ceciderunt, omnisque
populus cum rege suo interfectus est; quia praedicantibus
in fine mundi praedicatoribus veritatis, finemque
mundi annuntiantibus, subito finis mundi adveniet,
omnisque civitas diaboli destruetur, atque
cum ipso capite suo diabolo perpetua morte damnabitur.
Legimus etiam in libro Judicum Samson fortissimum
habuisse septem crines [(Judic. XVI, 13)] . Samson
Christum significat: per capillos vero omnes
electi designantur. Et sicut capilli adhaerent capiti,
ita et omnes justi adhaerent Christo, qui caput est
omnium electorum suorum: et sicut capilli Samson in