PL 17, col. 775
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
septem partes divisi sunt, ita et omnis electorum
numerus in septem partes pro temporum qualitatibus
dividi potest, sicut superius demonstravimus.
Sed et hoc quod in Salomone scriptum est: Sapientia
aedificavit sibi domum, excidit columnas septem [(Prov. IX, 1)]
;
potest huic nostro intellectui convenire.
Sapientia namque aedificavit sibi domum,
quando Dominus noster Jesus Christus ab initio
mundi usque ad finem ejus ex numerositate electorum
Ecclesiam sibi construxit et construet: excidit columnas
septem, quando iis septem temporibus praedicatores,
qui singulis temporibus convenirent, in
Ecclesia sua statuit, qui et monitis salutaribus, 504
et bonorum operum exemplis eam sustentarent.
Possumus et hoc quod idem Salomon in alio loco
ponit, dicens: Da partem septem, necnon et octo [(Eccl. XI, 2)]
,
huic nostrae expositioni coaptare. Primum
igitur quaerendum nobis est, quid sit unde partes
facere praecipimur. Est namque quoddam bonum,
et ipsum est summum bonum, charitas videlicet,
quae nisi partiatur, perfectum bonum non erit; partitur
enim in dilectionem Dei, et dilectionem proximi:
quae cum una sit, habet tamen duo brachia,
quae circumquaque extendens, et Deum hominibus,
et homines Deo conjungit. Sunt et duae vitae, una
quae activa, altera quae contemplativa nuncupatur.
Dilectio proximi ad activam, dilectio autem Dei proprie
ad contemplativam pertinet. Possumus igitur
per septem omnem electorum multitudinem, per
octo vero Dominum nostrum Jesum Christum intelligere;
eo quod octava die resurrexerit. Sancti itaque
Dei partem amoris sui septem dant, cum in exercitiis
vitae activae occupantur; videlicet cum curam
proximo non solum carnalem, sed et spiritualem impendunt.
Dant etiam partem octo, cum eos amor
Dei ad contemplationem ejus iterum revocat. Aliter.
Partem septem damus, cum sanctis Dei debitam venerationem
exhibemus: partem octo damus, cum
Deo creatori nostro debitum cultum impendimus.
[(Vers. 17.)] Sequitur: Et cum vidissem eum, cecidi
ad pedes ejus tamquam mortuus. Ecce Joannes, qui
sibi stare videbatur, viso Domino, cecidit tamquam
mortuus; quia unusquisque vir sanctus quantum se
ad contemplandam divinitatem Dei altius erexerit,
tanto apud se introrsus inferius cadit; quia in comparatione
Dei ejus magnitudo quam parva sit, facile
perspicit. Unde et tamquam mortuus cecidit, quia in
comparatione Dei se nihil esse perspexit. Ad pedes
cecidit, quia incarnationis ejus mysterium, quod
per pedes figuratur, se nullo modo comprehendere
posse perspexit. Et posuit manum suam super me dicens:
Noli timere. Sicut manus in corpore plurima
habet officia, ita et manus Dei in divinis Scripturis
plurimas significationes; Job namque flagellum Dei
manum Dei vocat, cum dicit: Manum tuam longe
fac a me, et formido tua non me terreat [(Job. XIII, 21)]
.
Et iterum amicis dicit: Miseremini mei, miseremini
mei, saltem vos amici mei; quia manus Domini tetigit
me [(Job. XIX, 21)]
. Nam et Hieremiam manu sapientiae