PL 17, col. 782

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

nisi qui accipit.
Quod est hoc nomen Christi, quod
in calculo Evangelii scriptum esse dicitur? In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
; et iterum: Ego et
Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; et idem evangelista
in alio loco dicit: Quia non solum solvebat sabbatum,
sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens
Deo [(Joan. V, 18)]
. Si Christus aequalem se faciebat
Deo, cur dicit Arius minorem esse Filium Patre?
Hoc ergo nomen quod in calculo scriptum est, nullus
scit, nisi qui accipit; quia omnipotentiam, divinitatem,
aequalitatem Filii cum Patre nullus scire praevalet,
nisi cui doctrina Evangelii data fuerit. Sed
est aliud quod nos movet; nam paulo superius dixit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum

candidum, et in calculo nomen tuum, quod nemo
scit, nisi qui accipit.
Si igitur solis illis qui diabolum
vincunt, et manna, et calculus, et nominis Christi
datur scientia; ergo impii qui diabolum non vincunt,
sed ab eo vincuntur, quamvis baptisma, quamvis
fidem Christi videantur suscepisse, ab hoc tamen
munere alieni exsistunt. Sed dicit aliquis: Quomodo
litteratus quisque, et in divinis scripturis eruditus,
mysterium nominis Christi nescit; quamvis et saeculum
diligat, et voluptuose vivat? Huic ego duorum
hominum similitudinem mel multum possidentium
opponam, ex quibus unus ex eo edere solitus erat,
alter vero ab ejus esu, quadam necessitate cogente,
omnibus modis abstinebat. Quis horum tibi videtur
saporem mellis satius cognovisse? Utique respondebis
mihi quia is, qui ejus dulcedine perfrui solitus

erat. Et tamen si interrogasses utrumque de melle,
cujus esset saporis, uterque dulcissimum esse fateretur:
sed diceret ille, quod audivit; iste, quod
expertus erat: illius lingua loqueretur, quod fauces
ignorabant, istius autem quod delectatio docuerat.
Ille igitur qui mel non ad utendum, sed ad lucra
exaggeranda possidebat, eos significat, qui ex scientia
divinarum scripturarum gloriam temporalem plusquam
aeternam capessunt: ille vero qui mel ad hoc
possidebat, ut ejus dulcedine assidue frueretur, eos
significat, qui mandata Dei non pro gloria temporali,
sed pro amore Dei discere student; ut per eorum
operationem ad gloriam aeternam pervenire mereantur.
Illis mandata Dei, quamvis ea praedicent, dulcia

non sunt; quia non dulcedinem coelestis patriae,
sed dulcedinem terrenam, quae amaritudinem generat,
diligunt: istis autem mandata Dei spes coelestis
patriae dulcia facit, sicut dicit Psalmista: Quam dulcia
faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et
favum ori meo [(Psal. CXVIII, 103)]
! Illi ergo soli sciunt
nomen Dei, qui custodiunt mandata Dei: qui vero
saeculum diligunt, qui in quibusdam vitiis semetipsos
dejiciunt, qui desideria carnis suae perficiunt, nesciunt
nomen Dei; quia timorem et amorem ejus a mente
sua abjiciunt. Aliter: Potest per calculum nomenque
in eo scriptum beatitudo coelestis patriae designari;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.