PL 17, col. 783
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
ut per calculum coelestis patria, per nomen
vero in eo scriptum beatitudo coelestis patriae figuretur.
Hoc ergo nomen nullus scit, nisi qui accipit
calculum; quia quanta sit illa coelestis beatitudo nullus
scire praevalet, nisi qui ad hanc pervenire meruerit,
sicut dicit Esaias propheta: Oculus non vidit,
Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te [(Esa. LXIV, 4)]
.
[(Vers. 18, 19.)] Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe:
Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam
ignis, et pedes ejus similes aurichalco. Quid ista significent,
superius dictum est. Scio opera tua, et charitatem,
et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et
opera tua novissima plura prioribus. Hic per omnia
laudatur, sed sicut sequentia manifestant, sola taciturnitatis
culpa in eo redarguitur.
[(Vers. 20.)] Sed habeo adversum te, quia permittis
mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et
seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
Haec mulier, quae Jezabel impiissimae comparatur,
ideo se propheten mendaciter affirmabat, ut
facilius sub religionis nomine falsam doctrinam in
populum Dei introduceret: et sicut Jezabel cogebat
populum Dei culturam Dei deserere, et idola venerari;
ita et haec populum Dei a cultura Dei, id est,
a fide recta, conabatur per pravam doctrinam separare.
Fornicatur enim anima, quaecumque a Deo
creatore suo recedit. Idolothytum vocat illud, quod
idolis erat consecratum. Docebat enim haec mulier
nihil nocere fidelibus, si comederent carnes, quae
idolis immolabantur.
[(Vers. 21.)] Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret,
et non vult poenitere a fornicationibus suis. Sicut
et beatus Job de impio dicit: Dedit illi Deus locum
poenitentiae, et ille abusus eo est in superbiam [(Job.
XXIV, 23)]
.
[(Vers. 22, 23.)] Ecce mitto eam in lectum, et qui
moechantur cum ea, in tribulatione maxima, nisi poenitentiam
egerint, et filios ejus interficiam morte. Ecce
mulieri, et filiis ejus poenitentiae locus nullus promittitur,
eo quod poenitentiae tempus a Deo sibi indultum
spreverint: iis autem qui moechabantur cum
ea, adhuc locus poenitentiae repromittitur. Videntur
ergo mihi ii, qui moechabantur cum ea, eos designare,
qui pravis ejus assertionibus faventes, nec dum autem
ex toto in foveam malitiae ejus demersi fuerant:
per filios autem ejus eos designari, qui jam ex toto
ab ea decepti medicamentum correctionis nullo modo
recipere volebant. Per lectum autem in quo mulier
mittenda erat, infernus designatur, in quo sepultus
est et dives, de quo dicit Dominus in Evangelio: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno
[(Luc. XVI, 22)]
.
Per tribulationem vero maximam, in
qua ponendi erant, qui moechabantur cum ea, nisi
poenitentiam agerent; et per mortem in qua filii
ejus interficiendi erant, eadem inferni poena designatur. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans