PL 17, col. 784
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
renes et corda.
Per renes qui infra corpus continentur,
et ex quibus libido procedere dicitur, peccata
abscondita: per corda autem cogitationes occultae
designantur. Et est sensus: Et scient, videlicet in die
judicii, quando et ipsa mulier, et omnes qui decepti
sunt ab ea, damnabuntur; omnes Ecclesiae, id est,
omnes qui christiano nomine censentur, non solum
electi, sed etiam 508 reprobi, quia ego sum scrutans
renes et corda, id est, non solum peccata quae patent,
verumetiam et quae latent: sed et ipsas cogitationes
intueor, et in illa die dabo unicuique vestrum
secundum opera vestra.
[(Vers. 24.)] Vobis autem dico caeteris, qui Thyatyrae
estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui
non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum
illi dicunt, non mittam super vos aliud pondus. Hoc
quod dicit, videtur mihi non ad doctrinam mulieris
tantum, sed ad falsos apostolos pertinere, qui docebant
eos, qui ex gentibus crediderant, ut in Legem
et circumcisionem verterentur. Et quia Judaei de
Legis observantia superbiebant, et post Evangelium
datum custodia Legis secundum litteram nihil est
aliud quam servitus diaboli; possumus per altitudinem
satanae, ipsam Legem, si carnaliter impletur,
intelligere. Quod igitur dicit, tale est: Vobis dico
caeteris, qui Thyatirae estis; videlicet qui in fide perstitistis: quicumque non habent doctrinam hanc,
id est,
qui non receperunt doctrinam illius pessimae mulieris: qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum
illi dicunt,
id est qui Legem non susceperunt,
quemadmodum falsi apostoli dicunt, ut eam
carnaliter impleant: receperunt quidem eam, ut spiritualiter
impleant; non receperunt autem eam, ut
carnaliter custodiant [(Act. XV, 1)] . Verbi gratia: illi
dicebant, quia nisi circumcidatis carnem praeputii
vestri, non potestis salvi fieri: isti autem circumcisionem
non carnaliter, sed spiritualiter intelligentes,
circumcidebant a cordibus et a carne sua omnia vitia.
Illi dicebant, ut servarent sabbatum, nihil in eo
facientes operis: isti vero omne tempus vitae suae
pro sabbato accipientes, ab omni opere servili, id
est, a peccatis, in quantum poterant, abstinere curabant. Non mittam super vos aliud pondus,
id est,
qui in fide perstitistis, qui falsos apostolos non recepistis.
Non mittam super vos aliud pondus, nisi
quod ab apostolis praeceptum est vobis; ut abstineatis
vos ab escis, quae idolis immolantur, et a suffocato,
et sanguine, et fornicatione [(Ibid. 29)] .
[(Vers. 25.)] Verumtamen id quod habetis, tenete,
donec veniam. Ac si diceret: Quia parvuli estis, et
lac vobis opus est, non solidus cibus, fidem quam
didicistis, tenete, donec veniam; ut per aspirationis
meae gratiam ad altiora opera virtutum agenda
vos provocem.
[(Vers. 26, 27, 28.)] Et qui vicerit, et custodierit
usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super
gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli