PL 17, col. 786

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

totum ideo diximus, ut demonstraremus per ligneam
virgam designatam fuisse Legem.
Et quia austeriora sunt praecepta novi Testamenti
quam veteris, non incongrue per virgam ferream
Evangelium, per ligneam autem Lex figuratur. In illa
dicitur: Comedetis, et saturabimini; bibetis, et inebriabimini;
dormietis, et non erit qui exterreat [(Lev.
XXVI, 5, 6)]
; et iterum: Comedetis vetustissima veterum,
et vetera novis supervenientibus projicietis [(Ibid.,
10)]
; et multa alia quae ad delectationes carnales
pertinent. Hic autem dicitur: Videte ne graventur
corda vestra in crapula et ebrietate, et curis ejus saeculi;
et iterum: Arcta et angusta via est, quae ducit
ad vitam [(Luc. XXXIV, 21)]
; et Paulus apostolus dicit: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros,

in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis
[(II Cor.
VI, 4)]
; et alia innumerabilia, quae in novo Testamento
de maceratione carnis inveniuntur. Nam et
Dominus in Evangelio quam austeriora sint sua praecepta
praeceptis Legis, manifestat cum dicit: Audistis
quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem
occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia
omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui
autem dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui
autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis [(Matth.
V, 21, 22)]
; et iterum: Dictum est antiquis: Non 509
moechaberis: ego autem dico vobis quia qui viderit
mulierem ad concupiscendam eam, statim moechatus
est eam in corde suo [(Ibid., 27, 28)]
; et iterum: Dictum est antiquis: Quicumque dimiserit uxorem

suam, det illi libellum repudii; ego autem dico vobis:
Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis,
moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur
[(Ibid., 31, 32)]
;
et iterum: Dictum est antiquis:
Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem
dico vobis non resistere malo: sed si quis te
percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram:
et qui voluerit tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium [(Ibid., 38-40)]
;
et iterum: Dictum est antiquis:
Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum;
ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite
iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus
et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in
coelis est [(Ibid., 43-45)]
. Haec igitur verba Domini quae
protulimus, aperte demonstrant per virgam ferream

Evangelium, per ligneam autem fragilem et mollem
Legem figurari: per vasa autem figuli corda gentilium
omnibus erroribus daemonum repleta designantur,
quae a tactu virgae ferreae confracta sunt; quia
veniente Evangelii gratia, omnis error gentilium
destructus est, et quae erant antea vasa fictilia, facta
sunt vasa ferrea, contra omnia tentamenta daemonum,
et contra persecutiones hominum malorum
fortissima.
Et dabo illi stellam matutinam: id est, meipsum
dabo illi; ipse est enim stella matutina, de quo dicit
Scriptura: Orietur stella ex Jacob, et exsurget

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.