PL 17, col. 787

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

homo de Israel, et percutiet duces Moab [(Num. XXIV,
17)]
. Moab dicitur ex patre: et Dominus Judaeis
dixit: Vos ex patre diabolo estis. Duces ergo Moab
Dominus percussit, quando omnes fabricatores errorum
exinanivit.
CAPUT III.--
[(Vers. 1.)] Et angelo Sardis Ecclesiae
scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, et septem
stellas. Septem spiritus Dei septem sunt dona Spiritus
sancti, quae in Dominum descendisse propheta
Esaias ostendit dicens: Et requiescet super eum spiritus
Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et
replebit eum spiritus timoris Domini [(Esa. XI, 2)]
. De his
septem spiritibus, quod Dominus dederit, in sequentibus
dicemus: quid sint autem septem stellae, superius

dictum est. Sequitur, Scio opera tua, quia nomen
habes quod vivas, et mortuus es. Nomen habebat quod
viveret, id est, nomen christianum: sed mortuus
erat; quia fidei opera, quae est charitas, non habebat.
[(Vers. 2.)] Esto vigilans, et confirma caetera, quae
moritura erant. Vigilat qui semper bona opera exercet:
praecipitur ergo huic, ut vigilet, id est, ut in
charitatis operibus semetipsum exerceat; ne parva
bona quae adhuc videbatur habere, deperirent. Quia
sicut corpus mortuum est sine anima, ita et nos quaelibet
bona videamur habere, mortua sunt, si charitas
defuerit: Non enim invenio opera tua plena coram
Deo meo. Non erant plena, sed vacua; quia charitate
non replebantur: unde et quinque virgines fatuae a

contubernio sponsi coelestis repulsae sunt, quia oleum
charitatis in vasis suis habere noluerunt [(Matth.
XXV, 3)] .
[(Vers. 3.)] In mente ergo habe qualiter acceperis et
audieris, et serva, et poenitentiam age: id est, recordare
qualiter fidem Christi in baptismate perceperis,
ubi promisisti renuntiaturum te diabolo, et omnibus
operibus ejus: recordare etiam quid a doctoribus
fidei christianae qui te fidem Christi docuerunt, qualiter
te vivere oporteret, audisti: Et serva quod audisti,
et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus
tamdiu torpuisti. Si ergo non vigilaveris; id est, ad
bona opera agenda temetipsum non excitaveris: Veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad
te.
Illi Dominus tamquam fur supervenit, ut eum per

mortem ab hac mundana habitatione subtrahat; qui
in pravitatibus suis requiescens, neque a vitiis vult
abstinere, neque ipsam mortem ante oculos ponere,
sicut Dominus dicit in Evangelio: Quia si sciret paterfamilias
familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique,
et non sineret perfodi domum suam [(Matth. XXIV, 43)]
.
Per patremfamilias mentem possumus intelligere;
quia sicut paterfamilias omnibus qui in domo sunt,
principatur: ita et mens omnibus actibus corporis
et cogitationibus praefertur. Pater igitur familias
dormit, furque veniens domum ejus perfodit, quando
mens in delectationibus carnalibus requiescens,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.