PL 17, col. 788

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

mors dum non praevidetur, supervenit, atque domum
corporis perfodiens, animam abstrahit. Si autem
vigilaverit, id est, in bonis operibus perseveraverit,
mortem non ut furem, sed ut liberatricem
perferet.
[(Vers. 4.)] Sed habes pauca nomina in Sardis, qui
non inquinaverunt vestimenta sua. Ecce discipuli pastori
negligenti praeponuntur, ut saltem in eorum
imitatione proficeret. Sed mirum, cur pauca nomina
habere dicatur, et non paucos homines. Sed hoc ad
excellentiam magnam alicujus sancti pertinet, cum
eum Deus nominatim scire dicitur, sicut Moysi perfecto
viro dicitur: Novi te ex nomine; et Dominus
dicit in Evangelio: Et proprias oves vocat nominatim,
et educit eas [(Joan. X, 3)]
. Isti ergo pauci, qui voce

Dei laudari merentur, non inquinaverunt vestimenta
sua, id est, munditiam quam in baptismo perceperunt,
sordibus vitiorum non inquinaverunt. Et
ambulaverunt mecum in albis, quia digni sunt; id est,
in bonis operibus.
[(Vers. 5, 6.)] Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis;
id est, qui per poenitentiam et lacrymas diabolum
vicerit, et vitia omnia a se expulerit, eamdem munditiam
quam baptizatus possidet, et ipse consequetur.
Haec ideo dicit, ut et pastorem Sardis Ecclesiae,
et omnes etiam peccatores ad poenitentiam provocet. Et non delebo nomen ejus de libro vitae.
Si librum vitae
praedestinationem vocat, quomodo de libro vitae aliquis
deleri potest, cum Apostolus dicat: Quos autem
praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos

et justificavit: et quos justificavit, ipsos et glorificavit [(Rom. VIII, 30)]
?
Nisi forte ita intelligamus: Sunt
multi qui ab hominibus justi putantur, sed in conspectu
Dei injusti exsistunt. Ergo homines qui eos
justos aestimant, jam in libro Dei eos scriptos esse
putant: sed in die judicii, cum facta reproborum
atque justorum omnibus patebunt, haec inscriptio
atque falsa suspicio a mentibus 510 eorum delebitur,
cum eorum damnationem pro impietatibus suis
conspexerint. Et confitebor nomen ejus coram Patre
meo, et coram angelis Dei. Confessio ista tunc fiet
nominum justorum, quando secundum qualitatem
meritorum unusquisque mercedem recipiet.
[(Vers. 7.)] Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe:
Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David.

Legimus in libro Regum, quod dixerit Dominus ad
David: Et erit cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo
semen tuum, quod egredietur ex te, et firmabo
regnum ejus in sempiternum. Ego ero illi in patrem,
et ipse erit mihi in filium [(II Reg. VII, 12)]
. Hoc de
Christo esse dictum nullus est, nisi perfidus Judaeus,
qui ambigat. Et in domum obseratam nullus nisi per
clavem potest introire. Filius ergo Dei habet clavem
David, quia ipse hominem assumpsit ex genere David,
quem clavem David vocat, per quem reserata
sunt omnia, et quae Deus ad David, et quae David de
eo locutus est. Qui aperit, et nemo claudit: claudit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.