PL 17, col. 792
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
igne examinata esse dicuntur; quia mentes
fidelium aliquando igne poenitentiae, aliquando igne
charitatis ab omnibus sordibus vitiorum examinant.
Quod autem ait: Probatum terrae, in Hebraeo habet: Separatum a terra.
Quod etiam septuplum purgatum
dicitur, propter septem purgationes quas divina Scriptura
in se continet, septem videlicet virtutes, quibus
omnia vitia purgantur: quemadmodum gulae vitium
purgatur per abstinentiam, superbia per humilitatem,
libido per pudicitiam; odium, avaritia, invidia,
et multa alia, per charitatem. Similiter et caetera
vitia habent hostes suos, a quibus aut vincuntur, aut
vincunt. Et quia superius Dominus dicit, ut aurum,
id est, sapientia, a se ematur; quaerendum nobis est,
quo pretio sapientia ematur, cum Job dicat: Non dabitur
aurum obrizum pro ea [(Job. XXVIII, 15)]
; nec
aliud quid, quod inter homines pretiosius habetur.
Sed quo pretio ematur, ipse beatus Job manifestat,
cum dicit: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere
a malo intelligentia [(Ibid., 28)]
. Non quod ille,
qui timet, perfectus sit in sapientia, cum apostolus
dicat: Qui autem timet, non est perfectus in charitate [(I Joan. IV, 18)]
:
sed quod sapientiam jam possidere
incipit, qui pro ea pretium dare inchoat. Pretium
autem ejus est timor Domini, abrenuntiatio vitiorum,
poenitentia, lacrymae, opera misericordiae. Et ideo
non inconvenienter sequitur: Ut locuples fias. Quia
sine hoc pretio ad locupletationem virtutum, quod
est sapientia, nemo pervenire potest. Et vestimentis
albis induaris. Vestimenta alba sunt opera bona. Et
non appareat confusio nuditatis tuae. Confusio nuditatis
illa est, de qua dicit Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus
conceptus sum, et in peccatis peperit me mater
mea [(Psal. L, 7)]
. Hanc autem confusionem nuditatis
bonis operibus operire debemus; nam quamvis
iste episcopus fidem haberet, nudus tamen dicitur;
eo quod ab operibus fidei vacaret. Et collyrio inunge
oculos tuos, ut videas. Per collyrium, quod caliginem
ab oculis detergit, lacrymasque educit, poenitentia
atque compunctio cordis potest intelligi; ipsa est
namque quae ab oculis mentis caliginem caecitatis
detergit, atque ad videndum quae sit retributio justorum
et poena peccatorum acuit.
[(Vers. 19.)] Ego quos amo, arguo et castigo. Sicut
dicit Scriptura: Quem enim diligit, Dominus corripit:
flagellat autem omnem filium, quem recipit [(Hebr.
XII, 6)]
.
[(Vers. 20.)] Aemulare ergo, et poenitentiam age: id
est, aemulare bonos, et poenitentiam age; eo quod a
bonis operibus usque modo torpueris. Ecce sto ad
ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit
januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et
ipse mecum. Pulsat Dominus ad ostium nostrum,
cum per scripturam divinam quotidie nos admonet,
ut vitia relinquentes, ad bona opera agenda convertamur.
Vocem ejus audimus, et januam aperimus;