PL 17, col. 793

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

cum mandata 512 ejus tota mentis intentione suscipimus.
Ad nos vero ipse intrat, cum charitatem
suam in cordibus nostris plantat. Coenat vero nobiscum,
cum de nostris profectibus gaudet. Coenamus
nos cum illo, cum de spe coelestis gloriae exsultamus.
[(Vers. 21.)] Qui vicerit, dabo ei potestatem sedere
mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum
Patre meo in throno ejus. Vicit Christus diabolum,
vincunt et sancti ejus: sed Christus per semetipsum,
sancti vero ejus non per semetipsos, sed per ipsum.
Dedit Pater Filio potestatem secundum quod homo
est; ut sedeat in throno ejus: dedit et Filius potestatem
sanctis suis, ut sedeant et ipsi in throno
ejus. Sed Christus ad dexteram Patris sedet, sicut

dicit Psalmista: Dixit Dominus Domino meo, sede a
dextris meis [(Psal. CIX, 1)]
; quia aequalis est Patri:
sancti autem non ad dexteram Filii sedere dicuntur,
sed in sedibus suis, sicut dixit Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes
duodecim tribus Israel
[(Matth. XIX, 28)]
. Ipsi enim
non naturaliter ut Christus, sed per adoptionem sunt
filii; ideo diversas sedes sortiuntur secundum meritorum
diversitatem. Praestet hoc nobis, de quo loquimur;
ut in earum sedium distributione nos miseri
partem habere mereamur, Jesus Christus Dominus
noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et
regnat in saecula saeculorum, amen.
DE VISIONE SECUNDA.
Ratio deposcit ut post septem epistolas, quas ad
septem Ecclesias, quae unam catholicam designant,
Joannes direxit, in quibus fideles instituuntur, qualiter
ad virtutum celsitudinem conscendere debeant,
ejusdem Ecclesiae status atque sublimitas manifestius
describatur.
CAPUT IV.--
[(Vers. 1.)] Post haec vidi ostium
apertum in coelo. Per ostium, Christus intelligitur,
qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit,
salvabitur [(Joan. X, 9)]
. Quod ostium apertum esse
dicitur; quia omnibus ad se venire desiderantibus,
quamvis multis sceleribus deprimantur, ostium misericordiae
suae aperire non dedignatur, sicut ipse
dicit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis; et ego reficiam vos [(Matth. XI, 28)]
.

Per coelum autem Ecclesia designatur. Sed si omnis
qui per ostium in ovile ovium, id est, in sanctam
Ecclesiam introierit, salvabitur: reprobi, quorum
innumerabiles intra sanctam Ecclesiam continentur,
quo aditu introierunt? De hoc Dominum interrogemus;
ait enim: Qui non intrat per ostium in ovile
ovium, sed ascendit aliunde; ille fur est et latro [(Joan. X, 1)]
.
Quicumque ergo hoc quod in baptismo
promiserunt, observare nolunt, non per ostium in
ovile ovium, sed aliunde ascenderunt. Et vox
prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.