PL 17, col. 794
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
dicens. Vocem primam vetus Testamentum accipere
possumus: sed melius mihi videtur, ut per vocem
primam Joannem Baptistam intelligamus, de quo
scriptum est: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis;
praeibis enim ante Dominum parare vias ejus ad
dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem
peccatorum eorum [(Luc. I, 76)]
. Sed et ipse Joannes
se vocem vocat, dicens: Ego vox clamantis in deserto,
dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta [(Joan. I, 23, ex Esa. XL, 3)]
.
Et quia praedicatio ejus
circumquaque percrebuit, vox praedicationis ejus
tubae similis dicitur. Sed quid vox ista dicat, audiamus:
Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet
fieri posthaec; id est, terrena desere, et ad coelestia
animum erige. Aliter: Joannes evangelista personam
eorum in hoc loco gerit, qui per Joannem Baptistam
in Christum crediderunt, et multi eo tempore exstiterunt,
qui Joannem Christum aestimabant: Joannes
vero sursum auditores suos mentes erigere suadebat,
cum se non Christum esse dicebat, sed alterum qui
post se venturus erat, dicens: Non sum ego Christus:
veniet vero fortior me post me, cujus non sum
dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Ipse vos
baptizabit in Spiritu sancto et igne [(Joan. I, 27)]
; et
iterum: Illum oportet crescere, me autem minui [(Joan.
III, 30)]
. Sed et discipulos suos conscendere
sursum monebat, cum se deserendum, et Christum
esse sequendum manifesta ratione perdocebat.
Deinde sequitur: Et ostendam tibi, quae oportet fieri
post haec; ac si diceret: Si sursum cor erexeris, id
est, si Christum fide secutus fueris, ea quae doceo,
et quae ventura sunt, etiam ipso docente, facile cognoscere
poteris.
[(Vers. 2.)] Et statim fui in spiritu; id est, cum in
Christum credere coepi, ex carnali spiritalis effectus
sum. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedens.
Per coelum, ut supra diximus, Ecclesia designatur:
sedes vero posita in coelo, corda sanctorum in Ecclesia
commorantium designat. Qui vero supra
sedem visus est sedere, Deus est, qui in cordibus
sanctorum suorum inhabitat atque sedet, sicut Apostolus
dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod
estis vos [(I Cor. III, 17)]
.
[(Vers. 3.)] Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis
jaspidis, et sardii. Jaspis viridis coloris est, sardius
autem rubei: per viriditatem ergo jaspidis divinitas
nostri Salvatoris: per ruborem autem sardii
ejus humanitas designatur. Salvator igitur noster et
viriditatem jaspidis in se continet; quia secundum
divinitatem per omnia aequalis est Patri: et ruborem
sardii; quia secundum humanitatem homo perfectus
exsistit, sicut scriptum est: Perfectus Deus, perfectus
homo, ex anima rationali et humana carne subsistens [(Symbol. sub. Athanasii nomine)]
.
Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae.
In Genesi legimus, quia dixit Deus ad Noe: