PL 17, col. 826
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
sunt. Moyses iterum manum in sinum misit, et sanam
retraxit; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos
in sinum recipient, cum eis fidem Christi praedicabunt,
eosque ad sanitatem, quam amiserant, reducent.
In sequentibus quoque scriptum est, quod cum
reverteretur Moyses in Aegyptum, occurrit ei Dominus,
et volebat interficere eum. Tulit illico Sephora
acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii
filii sui, tetigitque pedes ejus, et dixit: Sponsus sanguinum
tu mihi es [(Exod. IV, 25)]
. Et dimisit
eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi
es, ob circumcisionem. Si Dominus occidere voluit
Moysen, quare non fecit quod voluit, cum Psalmista
dicat: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit [(Psal.
CXXXIV, 6)]
. Sed voluntas saepe pro comminatione
ponitur: comminatus est igitur Dominus Moysi mortem,
eo quod incircumcisum filium ferret, sicut ad
Abraham loquitur, dicens: Omnis anima ex vobis
quae circumcisa non fuerit, peribit de populis suis [(Gen.
XVII, 14)]
. Sed ista praetermittentes, ad spiritalem
intelligentiam recurramus. Moyses in hoc loco eos
qui ex gentibus crediderunt, designat; in initio
namque fidei apostoli et caeteri praedicatores considerantes
imbecillitatem gentium fidem Christi suscipientium,
noluerunt eis austeriora Christi praecepta
primum tradere; ne forte territi non auderent ad
fidem Christi suscipiendam accedere. Haec ita esse
apostolus Paulus demonstrat, qui eis qui ex gentibus
crediderant, per epistolam loquitur, dicens: Tamquam
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, et non
escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem
potestis; adhuc enim estis carnales [(I Cor. III, 2)]
.
Sed et apostoli eis, qui apud Antiochiam in Christum
crediderant, mandaverunt dicentes: Placuit
Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris,
nisi ut 527 abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur,
et a fornicatione, et suffocato, et sanguine. Comminatus
est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod
carnem praeputii filii sui circumcidere dissimularet:
quia credentibus ex gentibus, eo quod tepidi essent
in charitate, Dominus mortem comminatus est; cum
eis praecepta Evangelii sui anteposuit, ubi scriptum
est: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et
pauci sunt, qui vadunt per eam. Lata et spatiosa via
est, quae ducit ad mortem; et multi sunt, qui vadunt
per eam [(Matth. VII, 14)]
; et iterum: Qui non bajulat
crucem suam, et sequitur me, non est me dignus [(Luc.
XIV, 27)]
; et multa alia quae de resecatione vitiorum
in Evangelio, et in dictis apostolicis inveniuntur.
Per petram vero Christus intelligitur, acumen
autem petrae dura praecepta Evangelii. Tulit igitur
Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem
praeputii filii sui; quia Ecclesia cernens filios suos
nullo modo posse perfectam consequi salutem, nisi
omnia desideria carnalia ab eorum corporibus exstirparet,
tulit austeriora praecepta Evangelii, et amputavit
a corporibus filiorum suorum omnium nutrimenta