PL 17, col. 827

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

vitiorum. In pedibus vero finis est corporis:
Sephora igitur post circumcisionem pedes filii sui
tetigit; quia ille circumcisionem salutiferam percipit,
qui in bono quod coepit, usque in finem vitae
perseverat. Postquam autem Sephora pedes filii sui
tetigit, jam non filium, sed sponsum vocat: sponsus
vero Ecclesiae Christus est. Sed et ipsa ejus
sponsa vocatur, sicut dicit Joannes Baptista: Qui
habet sponsam, sponsus est [(Joan. III, 29)]
. Quem
et sponsum sanguinum vocat; quia Christi sanguine
est redempta. Filii ergo Ecclesiae post circumcisionem
vitiorum, et in bonis operibus vitae consummationem
jam non filii, sed sponsi vocantur; quia illi
conjuncti sunt in coelis per copulationem membrorum,
qui sponsus Ecclesiae in terra vocatur, et est.
Et quoniam non possumus omnia quae per Moysen
in Aegypto gesta sunt, commemorare, pauca de iis
quae post egressionem Israelitici populi ex Aegypto
ab eis gesta sunt, ponamus. Filii igitur Israel ut
Pharaonem et Aegyptios evaderent, per medium
sicci maris transierunt, et aquae eis erant quasi pro
muro a dextris et a sinistris [(Exod. XIV, 22)] . Similiter
et populus gentium, ut diabolum omnesque
ejus satellites evaderent, per aquam baptismatis
transierunt. Et qui antea erant filii diaboli, ex aqua
et Spiritu sancto, qui per columnam ignis designabatur,
renati effecti sunt filii Dei. Aqua ergo maris
filios Israel salvavit, Pharaonem vero cum omnibus
satellitibus suis necavit; quia aqua baptismatis imaginem
Dei salvat, peccata quibus servierat, exstinguit:

diabolus autem unicuique exstinguitur, qui
eum fideliter cum omnibus pompis ejus abrenuntiat.
Aquae vero quae pro muro eis erant a dextris et a
sinistris, fidem designabant nostram, quam in baptismate
percepimus, quae murus est noster, ex utraque
parte defendens nos et ab invisibilibus hostibus et
a visibilibus.
Post transitum maris Rubri venerunt in Marath,
ubi aquas amaras invenerunt, quas bibere non poterant.
Et ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum
misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt [(Exod.
XV, 23)] . Per aquas amaras lex Moysi designatur:
per lignum autem passionem Christi, eo quod in ligno
crucis completa fuerit, debemus intelligere. Populus
igitur qui ex Aegypto egressus est, aquas amaras

invenit; quia Legem acceperunt, quam implere non
potuerunt: sed gentibus ad fidem Christi venientibus
amaritudo Legis per passionem et resurrectionem
Christi in dulcedinem versa est, quia ab eis spiritaliter,
non carnaliter intellecta est. Illud etiam quod
in Elim duodecim fontes repererunt, et castra metati
sunt juxta aquas [(Ibid., 27)] , eamdem significationem
habet; per aquas namque duodecim fontium doctrina
novi Testamenti designatur, quae a duodecim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.