PL 17, col. 828

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

fontibus, id est, a duodecim apostolis per universum
mundum emanavit: per septuaginta autem palmas
vetus Testamentum designatur, eo quod per interpretationem
Septuaginta interpretum ad notitiam
gentium usque pervenerit.
Iis nihilominus intermissis, pauca de iis quae in
Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. Praecepit
Dominus filiis Israel: Non coques haedum in lacte
matris suae [(Exod. XXIII, 19)]
; et iterum: Non arabis
simul in bove et asino; et non indues vestem, quae ex
lana linoque contexta est [(Deut. XXII, 10)]
. Quid enim
peccat quis, si haedum in lacte matris coquat? aut
quid agricola delinquit, si cum bobus et asinis terram
vomere scindat? aut quid offendit aliquis, si vestem
ex lana linoque contextam induat? Sed spiritaliter

haec omnia intelligenda sunt; per haedum
namque unusquisque peccator designatur: mater
autem nostra primi parentes fuerunt, ex quibus omnes
procreati sumus: lac vero matris vitia sunt,
quae de originali peccato processerunt; nisi enim
originale peccatum fuisset, vitium nullum esset. De
hoc matris lacte Psalmista loquitur, dicens: Ecce
enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit
me mater mea [(Psal. L, 7)]
. Haedus igitur in
lacte matris coquitur, dum quilibet peccator igne
vitiorum usque ad diem mortis suae exuritur. Praecepit
ergo Dominus, ne coquatur haedus in lacte
matris suae, id est, ut peccator non sinatur usque
in diem mortis suae in peccatis permanere: sed ante
diem mortis suae ad bona opera agenda revocetur,

ne pereat.
Non arabis simul in bove et asino [(Deut. XXII, 10)]
.
Per bovem apostolos, caeterosque praedicatores: per
asinum populum Judaeorum possumus intelligere.
Aramus vero, quando secundum traditionem sanctorum
nosmetipsos in bonis operibus exercemus. In
bove igitur et asino simul arat, quicumque doctrinam
apostolorum, traditionesque Judaeorum simul
servare nititur. A qua doctrina Paulus apostolus
Galatas revocare studuit, cum diceret: O insensati
Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Dico
enim vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis
nihil prodest [(Galat. III, 1)]
. Possumus etiam per bovem
quemlibet sapientem praedicatorem, per asinum
vero stultum intelligere. Praecipitur ergo ut non aretur

simul in bove et asino, id est, ut non copuletur
stultus sapienti in praedicationis officio. Hoc autem
quod dicit: Non induas vestem ex lana linoque contextam [(Deut. XXII, 11)] ,
secundum superiorem sensum
possumus intelligere; 528 per lanam namque,
quae vestis est ovium, doctrinam apostolorum: per
linum vero, quod ex terra oritur, doctrinam Judaeorum
possumus intelligere. Vestem ergo induimus,
cum nosmetipsos bonis operibus circumdamus: ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.