PL 17, col. 830

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

esse oportet: nam si caecus caecum ducere tentaverit,
ambo in foveam cadunt [(Matth. XV, 14)] . Qui leprosus
septies aspergi praecipitur, quia nullius munditia
sine donis septem Spiritus sancti perfecta esse potest.
Quis enim sine timore Dei, sine pietate caeterisque
virtutibus salvus esse potest? Sed cum unusquisque
a praedicatoribus fidei qualiter vivere debeat
secundum mandata Dei docetur, septies aqua viva
aspergitur. Post emundationem vero leprosi passer
vivus in agro avolare sinebatur; quia praedicatores
sancti post expletum officium praedicationis suae in
agro patriae coelestis avolare promerentur.
In alio quoque loco scriptum est; quia praecepit
Dominus Moysi, ut offerrent filii Israel sacerdoti caprum
emissarium, poneretque sacerdos manus super

caput ejus, et confiteretur super eum peccata filiorum
Israel, et mitteret eum per hominem paratum, in
desertum; ut portaret peccata filiorum Israel in desertum.
Ille autem qui caprum emissarium in desertum
ducebat, non permittebatur in castra ingredi, nisi
prius lavaret vestimenta sua [(Levit. XVI, 10 et seq.)] .
Eamdem ergo significationem habet sacerdos, quam
et caper emissarius; significant enim Dominum nostrum
Jesum Christum. Sacerdos igitur super caprum
emissarium peccata filiorum Israel confessus est;
quia Filius Dei peccata generis humani super hominem
quem assumpsit, posuit, ut pro eis ipse moreretur.
Per desertum vero, cujus habitationem omnes
deliciosi perhorrescunt, crux designatur, cunctis reis
valde horribilis. Duxit ergo homo paratus caprum

emissarium in desertum, quia Judaei qui ad hoc scelus
perpetrandum praesciti fuerant, Dominum nostrum
Jesum Christum crucifixerunt. Illi autem qui
caprum emissarium in desertum duxerat, praeceptum
est ut lavaret prius vestimenta sua, et sic ingrederetur
in castra; quia Judaei interfectores Christi in
castra Ecclesiae ingredi non potuerunt, nisi prius
aqua baptismatis abluerentur.
Et in Deuteronomio praecepit Moyses filiis Israel,
dicens: Si transieris per agrum, et inveneris avem incubantem
super pullos suos; ne teneas avem cum pullis
suis, sed dimitte avolare avem in campum, et captos
tene filios; ut longo vivas tempore in terra, quam Dominus
Deus tuus dederit tibi [(Deuter. XXII, 6)]
. Numquid
dimissio aviculae dies alicujus augere poterat?

Non, sed spiritualiter intelligendum est. Per avem
unaquaeque sancta anima designatur: per pullos autem
ejus bona opera intelliguntur. Nam sicut avis
pullos suos sub alas congregat, ut eos fovendo nutriat;
ita unaquaeque sancta anima opera sua intra
cordis secreta recondit, et ea semper augendo multiplicat
et nutrit, ut ex iis mercedem plenissimam
recipiat. Avem itaque cum pullis suis invenimus,
cum aliquem justum pro suis bonis operibus amando
amplectimur. Avem in agro avolare permittimus,
cum eum quem diligebamus, per mortem ad regna

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.