PL 17, col. 881
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
a flumine. Flumen aquae desideria sunt carnalia;
videns quippe diabolus Ecclesiam non posse
dejici persecutionibus, sed potius crescere et
roborari, multitudinem desideriorum carnalium ei
immittere voluit, quibus decepta, ad mala opera
agenda retraheretur.
[(Vers. 16.)] Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os
suum et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo.
Possumus per terram reprobos intelligere, qui susceptores
fuerunt desideriorum carnalium, quibus
diabolus fideles irretire voluit et ad se pertrahere.
Possumus etiam per eamdem terram Christum intelligere;
et quia in sermonibus Domini magna potestas
est: Dixit enim, et facta sunt, mandavit et
creata sunt [(Psal. CXLVIII, 5)]
; haud absurde per os
terrae potestas ejus intelligi potest. Adjuvit ergo terra
mulierem, id est Christus Ecclesiam, et aperuit os
suum, et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore
suo: id est sinum misericordiae suae aperuit, flumenque
vitiorum potestas ejus funditus exstinxit.
[(Vers. 17.)] Et iratus est draco in mulierem, et
abiit praelium facere cum reliquis de semine ejus, qui
custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu.
Reliqui de semine Ecclesiae electi sunt, qui in fine
mundi nascituri sunt. Quemadmodum autem hoc
praelium diabolus peragat, in sequentibus manifestatur.
[(Vers. 18.)] Et stetit super arenam maris. Per arenam
maris multitudo reproborum, qui eo tempore
futuri sunt, designatur.
CAPUT XIII.--
[(Vers. 1.)] Et vidi de mari bestiam ascendentem,
habentem capita septem et cornua decem et
super cornua ejus decem diademata. Haec bestia Antichristum
significat: qui vero designantur per arenam,
ipsi et per mare, multitudo scilicet reproborum.
De mari igitur bestia conscendere visa est; quia de
societate reproborum Antichristus exsurget, quae
bestia capita septem et cornua decem habere describitur.
Similiter et draco superius septem capita habuisse
dictus est, et in capitibus septem diademata:
per quae omnes reprobos, quibus diabolus ad decipiendum
genus humanum usus est, diximus fuisse designatos.
Haec autem bestia non in capitibus, sed in decem
cornibus decem diademata habuisse describitur;
ideoque per decem cornua gentes quas sibi Antichristus
subjugaturus est, designantur: septem vero capita
septem vitia principalia designant. Et ut sequentia
melius intelligamus, placuit mihi in enumeratione
vitiorum Prudentium sequi, qui de conflictu
vitiorum atque virtutum egregie versibus disseruit.
Primum namque vitium posuit culturam idolorum,
secundum libidinem, tertium iram, quartum superbiam,
quintum luxuriam. Quamvis enim libido ita inserta