PL 17, col. 890

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

facit filios Dei. Habent et fideles in hac vita positi
cantica sua, sed in iis canticis saepe confessio fit
peccatorum, saepe pro peccatis deprecatio, saepe
commemoratio tormentorum aeternorum: ideoque in
fletus saepe cantantes excitant, saepe in laudibus Dei
orare solent, saepe ad spem coelestis patriae mentes
fidelium elevant: in illo vero cantico spirituum coelestium
nihil triste, nihil quod mentem perturbet,
resonat; et quanto amplius depromitur, tanto amplius
gaudium et laetitiam mentibus cantantium infundit.
Sicut igitur novum Testamentum dicitur, quia
praecessit vetus: ita et illud canticum spirituum coelestium
novum canticum dicitur; quia praecessit aliud
quod vetus est illis, qui ad coelestem beatitudinem
quotidie transeunt, et novum est ad quod perveniunt.

Et hoc canticum ante sedem Dei, id est, in
conspectu sedis, cantasse dicuntur; quod enim in
conspectu nostro est, indesinenter aspicimus. In
conspectu ergo fidelium, qui per sedem et quatuor
animalia et seniores designantur, animae fidelium
canticum novum cantasse dicuntur; quia sancti viri
in hac terra positi, gloriam sanctorum in coelis commorantium
oculis mentis assidue conspiciunt, atque
ut ad eorum societatem quandoque perveniant, tota
virtute laborant.
Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum
quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra:
id est, nemo illorum qui per sedem et quatuor animalia
et seniores designantur. Vident namque modo
fideles viri in terra positi quasi per speculum et in

aenigmate gloriam sanctorum in coelis consistentium,
illudque canticum quia ardenter desiderant, quasi
audiunt, sed dicere non possunt; quia, oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,
quae praeparavit Deus diligentibus se [(I Cor. II, 9)]
. Qui
de terra empti esse dicuntur; empti sunt quippe in
terra positi pretioso sanguine Christi. Sed melius est
ut per emptionem assumptionem intelligamus; assumpti
sunt enim de terra, et in coelesti beatitudine
collocati.
[(Vers. 4.)] Ii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati;
virgines enim sunt. Hic rursum oritur quaestio;
nam si in illa beatitudine diversi ordines sunt, ut
sunt apostoli, martyres, confessores, et virgines;
quomodo omnes sanctorum animae virgines esse dicuntur,

et in tantum virgines, ut cum mulieribus
coinquinatae non fuisse dicantur? Et si verum est,
quod Dominus dicit (immo verum est, quia non potest
fieri ut Deus mentiatur [(Matth. V, 28)] : Qui viderit
mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus
est eam in corde suo ), quomodo omnes sanctorum animae
in toto spatio vitae praesentis ab inquinatione
mulierum mundae esse potuerunt? Quaerendum ergo
nobis est quomodo hoc intelligendum sit; multi
quippe fuerunt ante baptismum adulteri et fornicatores,
sed in Christum credentes, atque de peccatis
suis poenitentiam agentes, fontemque baptismatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.