PL 17, col. 891

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

expetentes, quidquid in eis sordidum fuit, per Spiritus
sancti gratiam aquis baptismatis deletum est:
qui in bono quod in eodem baptismate promiserunt,
usque in finem vitae perseverantes, veniente Domino,
ut eos per mortem ab hac terrena habitatione subtraheret,
eorum animae virgines, id est, integrae, et
ab omni corruptione vitiorum mundae inventae sunt.
Istorum ergo animae jure virgines vocantur; quia
eorum omnis corruptio aquis baptismatis, bonisque
operibus deleta est. Fuerunt etiam multi, qui post
baptismum multa scelera commiserunt, sed cum per
poenitentiam et lacrymas atque per misericordiam,
caeterisque bonis operibus malum quod gesserunt,
delere studuerint, et in bono proposito perseveraverint,
Domino veniente, eorum animae virgines repertae

sunt; quia quidquid in eis fuit reprobum, charitatis
remediis est purgatum. Fuerunt et conjugati,
qui Deum tota 554 virtute dilexerunt, atque in virtutibus
vitam ducere studuerunt. Istorum igitur animae
recte virgines vocantur; quia si quas sordes ex
conjunctione feminarum traxerunt [(Gen. II, 24)] , bonis
operibus deletum est. Similiter de caeteris ordinibus
intelligendum est.
Possumus etiam per mulieres corpora sanctorum
intelligere, per viros autem animas; quia sicut vir et
mulier una caro vocantur, ita corpus et anima unus
homo: et quemadmodum femina inferior est viro,
ideoque necesse est ut a viro regatur, ejusque dominationem
perferat; ita corpus multo inferius est
quam anima, et ideo necesse est ut a spiritu regatur

atque dometur, ejusque desideria frangantur. Quod
quia sancti facere studuerunt, non sunt coinquinati
cum mulieribus; quia ex conjunctione corporum
nullas sordes traxerunt, ex quibus Deum nimis offenderent. Ii sequuntur Agnum quocumque abierit.
Quo vadit, qui omnia implet, et totus ubique est?
Sed quemadmodum vadat, Apostolus docet dicens: Cui vult miseretur et quem vult, indurat
[(Rom. IX,
18)]
. Vadit itaque Deus miserendo quibusdam, et a
quibusdam misericordiam suam auferendo. Sequuntur
vero sancti, quia quibus ille misericordiam suam
largitur, largiuntur et illi; et a quibus abscidit, abscidunt
et illi. Hoc de electis in terra positis intelligere
non possumus; saepe enim miserentur quibus
Deus non miseretur, sicut Samuel qui lugebat Saul
[(I Reg. XV, 35)] ,
quem Deus projecerat a facie sua:
quosdam etiam sancti damnare volunt, quibus Deus
miseretur, sicut Jonas, qui cupiebat ut Ninivitae delerentur,
quos Deus salvare decreverat. Ii empti sunt
ex omnibus primitiae Deo et Agno [(Joan. IV, 3)]
. In Lege
praeceptum est ut primitiae frugum offerrentur Deo [(Exod. XXII, 29)] :
per primitias frugum, electi designantur;
nam sicut ex multitudine fructuum parvae
primitiae Deo offerebantur, ita et ex multitudine populorum
parvus numerus electorum eligitur, qui ab
angelis Deo in templo gloriae coelestis offertur, sicut
Dominus dicit in Evangelio: Multi enim sunt vocati,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.