PL 17, col. 893

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

virginitatis accrescit. Nullus igitur canticum novum
dicere potest, nisi illi soli; quia gaudium virginitatis
nullus habere praevalet, nisi soli qui hanc caeteris
bonis operibus exornatam quotidie Deo offerre
consuescunt. Similiter et qui hanc sententiam eis
aptare voluerit, qui cum virginitatis palma ad coelestia
regna jam conscendere meruerunt, a recto intellectu
non discrepat: sed sciat non convenire huic
sensui, ut per novum canticum, aliquod canticum
quod voce, lingua, labiis componi potest, intelligat:
sed potius virginitatis praemium, quod a Domino
aeternaliter percipere merentur. Hocque canticum
nullus, nisi illi soli, dicere potest; quia virginitatis
praemium nullus percipit, nisi qui hanc in saeculo
positi, intemerata mente pro Christi amore servare

studuerint. De talibus propheta Esaias loquitur, dicens: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint
sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus
meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum,
et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum
dabo eis, quod non peribit
[(Esai. LVI, 4 et seq.)]
.
[(Vers. 6.)] Et vidi alterum angelum volantem per
medium coelum, habentem Evangelium aeternum; ut
evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem
gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem
voce magna. Iterum universa breviter comprehendit;
nam sicut superius cum mala Antichristi narrare
vellet, ab adventu Christi inchoavit, persecutionesque
quas Ecclesia a diabolo passa est, prius narrans
ad Antichristum pervenit: ita et hic diem judicii describere

cupiens, ab adventu Christi inchoat, atque
sub specie trium angelorum cuncta 555 breviter replicans,
ad diem judicii pervenit. Iste quippe angelus
Christum et apostolos ejus, caeterosque Christi praedicatores
significat. Qui Evangelium aeternum habuisse
dicitur; quia doctrina Evangelii a Christo,
apostolis, caeterisque praedicatoribus data est, quam
gentibus praedicarent. Quod Evangelium aeternum
esse dicitur, quia aeternitatem praestat omnibus facientibus
illud. Quod etiam super terram sedentibus
praedicatum esse dicitur; gentes namque quibus
Evangelium praedicatum est, nihil aliud quam terram
quaerebant, totamque requiem suam in terra posuerant.
Quid autem iste angelus praedicet, audiamus.
[(Vers. 7.)] Timete Dominum, et date illi honorem;

quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit
coelum et terram, mare et fontes aquarum. Convenienter
timorem Domini primo posuit, et postea honorem;
timor etenim Domini ad poenitentiam impellit
hominem: poenitentia vero ad bona opera agenda
eum provocat. Honorem itaque Deo deferimus, cum
bona opera agimus, sicut ipse Dominus dicit: Videant
opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum,
qui in coelis est [(Matth. V, 16)]
. Hora vero judicii ex
tunc incoepit, ex quo Evangelium praedicari coepit.
Illi igitur acriter in die judicii judicabuntur, qui verbum
Evangelii audientes, illudque spernentes, fidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.