PL 17, col. 894

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

Christi suscipere noluerunt. Similiter et illi qui susceperunt
quidem fidem Christi, sed eam operibus
implere noluerunt; cui enim plus committitur, plus
ab eo exigetur. De illis autem qui verbum Dei non
audierunt, Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit,
jam judicatus est [(Joan. III, 18)]
.
[(Vers. 8.)] Et adorate eum, qui fecit coelum et terram,
et mare et fontes aquarum, id est, relinquite idola
surda, muta, et caeca, et adorate eum qui cuncta fecit
ex nihilo. Et alius angelus prosecutus est, dicens.
Alius angelus doctores Ecclesiae, qui finitis persecutionibus,
Ecclesiam Dei gubernaverunt, designat. Cecidit, cecidit Babylon magna.
Per Babylonem, sicut
superius diximus, civitas diaboli designatur, quae ex
omnibus impiis constat. Ceciderat autem, quia omnis

cultura daemonum per fidem Christi deleta fuerat. Et
bis cecidisse dicitur; quia ex parte persecutorum, et
ex parte culturae diabolicae ceciderat. Quae a vino irae
suae potavit omnes gentes. Vinum irae errores sunt
gentilium, quibus Deum ad iracundiam provocaverunt:
sed cum Babylon nihil sit aliud quam omnes
gentes, id est, omnes reprobi, quomodo omnes gentes
a vino irae suae potavit? Verum cum unus alterum
docuit, et ille tertium, et tertius quartum, et ita in
omnes homines error diabolicus transiit, utique Babylon
omnes gentes vino irae Dei potavit.
[(Vers. 9, 10.)] Et angelus tertius secutus est illos,
dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem
ejus, et acceperit characterem ejus in fronte sua,
aut in manu sua; et hic bibet de vino irae Dei, quod

mixtum est mero in calice ipsius. Angelus tertius praedicatores
sunt, qui temporibus Antichristi futuri
sunt; praedicabunt enim ut nullus Antichristum adoret,
neque ad ejus pessimam doctrinam aures cordis
accommodet, neque opera ejus imitetur: quod si
quis fecerit, perpetua poena eum esse damnandum
testabuntur. Per vinum irae Dei damnatio ultima, quae
in die judicii impiis irrogabitur, designatur: merum
autem purum dicimus. Per merum igitur justitia Dei
designatur, per calicem vero judicium Dei accipere
possumus. Vinum itaque mixtum est mero in calice
Dei; quia damnatio ultima, qua impii damnabuntur,
mixta erit cum justitia in calice Dei, id est, in judicio
Dei; quia justissimo Dei judicio perficietur. Bibent
igitur impii vinum irae Dei, cum illis dicetur: Ite,

maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo,
et angelis ejus [(Matth. XXV, 41)]
.
[(Vers. 11)] . Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu
angelorum sanctorum, et in conspectu Agni: et
fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet.
Ignis exurit, sulphur autem fetorem pessimum
de se emittit. Igne autem corporaliter cruciabuntur,
qui ignem vitiorum in se exstinguere noluerunt: fetore
sulphuris torquebuntur, quibus dulcis fuit fetor
luxuriae. In conspectu angelorum sanctorum
cruciabuntur, et in conspectu Agni, videlicet ut in
eorum conspectu crucientur, in quorum conspectu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.