PL 17, col. 914

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

relegatus tenebatur. Alius nondum venerat; quia
Antichristus qui in septimo loco ponitur, nondum
venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus
manere; quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu
oris sui, et destruet illustratione adventus, sicut
ipse dicit in Evangelio: Et nisi Dominus breviasset
dies illos, id est, dies persecutionis Antichristi, non
fieret salva omnis caro [(Marc. XIII, 20)]
; per omnem
carnem solos electos designans.
[(Vers. 11.)] Et bestia quae erat, et non est, et ipsa
octava est, et de septem est; et in interitum vadit. Et
bestia, id est, diabolus, qui ante adventum Christi
dominabatur humano generi, et modo non tenet illud
ita obnoxium, quemadmodum tunc faciebat, ipsa
scilicet bestia octava est. Septem namque partes

sunt omnium reproborum, octava vero pars eorum
est diabolus cum caeteris daemonibus. De septem est,
quia de societate reproborum daemones existunt: et
sicut fuerunt auctores perditionis eorum, ita erunt
et socii tormentorum. Unde et sequitur: Et in interitum
vadit. Haec quae sequuntur, usque ad eum locum
ubi Angelus de coelo descendisse visus est, ad
destructionem Romani imperii proprie pertinent.
[(Vers. 12.)] Et decem cornua quae vidisti, decem
reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem
tamquam reges una hora accipient post bestiam.
Quatuor bestiae Danieli in visione demonstratae sunt [(Dan. VII, 3)] ,
per quas quatuor regna figurabantur:
quarta autem bestia, quae erat fortis atque terribilis,
per quam Romani designati sunt, decem cornua habuisse

describitur, per quae ea regna quae Romanum
imperium destruxerunt, designata sunt, sicut sanctus
Hieronymus quorumdam assertionem sequens
exponit [(Comment. in cap. VII Daniel.)] . Eamdem
itaque significationem habent decem cornua in hoc
loco, quam et illa habuisse dicuntur; significant
quippe ea regna, per quae Romanum imperium
destructum est. Partem namque Asiae per se primitus
abstulerunt: postea vero Saraceni totam subegerunt:
Vandali Africam sibi vindicaverunt, Gothi
Hispaniam, Longobardi Italiam, Burgundiones
Galliam, Franci Germaniam, Hunni Pannoniam:
Alani autem et Suevi multa loca depopulati sunt,
quae eorum subjacebant ditioni. Haec ergo regna eo
tempore, quo visio ista Joanni demonstrata est, potestatem

nondum acceperant: sed una hora tamquam
reges potestatem acceperunt; quia singularum
istarum gentium potestas pauco tempore permansit.
Post bestiam regnum acceperunt, quia destructo
regno diaboli per Christum, hae gentes impiam
potestatem acceperunt.
[(Vers. 13, 14.)] Ii unum consilium habebunt, virtutem
suam et potestatem bestiae tradiderunt. Unum
consilium habuerunt, id est, unam voluntatem in
malo. Virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt;
quia eorum virtus atque potestas diabolica

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.