PL 17, col. 971
De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne
Poenitentiae officia et
merita narraturus mihi, frater charissime, puto non
verbis esse, sed factis opus. Res enim salubris ac
necessaria non tam dicenda est, quam docenda: quae
totum habeat insitum amaritudinis actum, fructum
perfert in effectu dulcedinis; et haeret faucibus, cum
cordi impertit salutare remedium. Poenitentia, inquam,
est prioris aevi damnatio, et in futuro promissa
correctio: et velut in aliam vitam ducitur
usus vivendi, dum pia mens, ea quae sunt a tergo,
non respicit. Hanc non ita dictis doceo, sicut gestis
exerceo: et quamvis justi persona non competat,
me tamen in initio mei sermonis accuso. Habet enim
justitiae partem errati cauta confessio; quia licet, ut
tu doces, Dei sit punire commissa, sententiam tamen
cognitoris praevenit in humilitate exercita poenitentia;
scriptum est enim: Poenitentibus dedit partem
justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et
destinavit illos in sortem veritatis [(Eccl. XVII, 20)]
.
Age igitur, poenitens, propria scelera confitere, pande
Deo tuae iniquitatis arcana, denuda secreta pectoris
tui, et amove internae praevaricationis operculum.
Nota sunt Deo cuncta, quae in occulto fecisti; quae
si non dixerit lingua, non potest celare conscientia.
Frustra te latenti consolatione deludis, et absconsum
putas esse posse, quod sine teste commiseris.
Patet Deo omne quod clausum est, et in aperto lucet
quidquid nox abstrusae cogitationis intenebrat.
Reum te tibi officio confessionis institue, causam
tuam in conspectu tuo, temetipso accusante, compone:
dicta in te sub severitate sententiam, 590
antequam judicis sentias iracundiam: et ut mulgeas
misericordiam, exerce prior in teipso censuram.
Crede mihi, totum quo suspectus es, fit illico veniabile,
cum inventa fuerit in te hujusmodi poenitudo
justitiae, Scriptura dicente: Poenitentibus autem
dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere,
et destinavit illos in sortem veritatis. Exspectat