PL 17, col. 972
De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne
ecce Dominus confessionis munus, si confitentem
non involvit reatus: et cum sit nota divinis sensibus
hominum conscientia, mavult lingua prodere, quod
non possunt occulta cordis celare. Poenitentia itaque
est, quae uno actu diversa officia congeminat;
hinc enim publicat confitentem, inde confessum revocat
innocentem: hinc reatum nundinat, inde crimen
excusat: hinc objicit propius peccata peccanti,
inde indulgentiam exigit poenitenti; nec permittit
Dominus puniri confessum, qui poenitentem noscit
revocare damnatum. O magnificum bonitatis divinae
thesaurum! o singulare clementissimi judicis institutum!
Ad hoc de reis vult confessionis exsculpere
vocem, ut non inveniat, quod ultum iri debeat: et
cum apud saeculi judices confessus mox dirigatur ad
poenam, apud Dominum confitens statim pergit ad
veniam: nec hoc ullis elicit de confitente tormentis,
cum patiens in semetipso officium videatur exercere
terroris. Lucra sunt enim pii judicis gemitus confitentis,
et gaudium cognitoris est sine quaestione confessio:
acquiritur Domino, quod non punitur in
servo; et multum confertur auctori, si deputatus
poenae, veniae condonetur. Cupit enim damnum esse
vindictae, quod non vult perire clementiae: nec optat
ulcisci, qui paratus est 591 misereri, ipso de se
per prophetam dicente: Nolo mortem morientis,
quam ut revertatur, et vivit [(Ezech. XVIII, 32)]
. Quibus
Sapientia concinens Salomonis: Deus, inquit, mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum
[(Sap. I, 16)]
.
Judicis ergo nostri clementia non optat
reos perire vitae, sed perire sententiae: nec desiderat
morientis exitium, sed festinat magis servare confessum: Nolo,
inquit, mortem morientis, sed ut revertatur,
et vivat. Ecce verus vitae auctor, qui non
vult morientis mortem, sed lamenta conversi: et
vult se semper in miseratione esse beneficum; ne
justitia teneat judicatum.
CAPUT II.--
Damnum ergo in moriente experitur,