PL 17, col. 973

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

qui in uno perdito non laetatur; quia in donatore
vitae necesse est ut ex morte veniat causa tristitiae,
non quasi ex corporalium sensuum lege descendat,
quod eum in perdito ac moriente contristat; cum in
auctore incorporeo non cadat omne, quod venit e corpore:
sed cum nullam capiat ex pereuntis morte
laetitiam, tristitiae actus in promptu est; ut sit miserantis
affectio, non dolentis anxietas: et decurrens
ex pietate tristitia, non de passione ulla externa
perpessio. Consequens ergo est ut doleat perditum,
qui gaudet inventum: et non laetetur ex mortuo,
qui gratulatur ex vivo. Hoc per parabolam Dominus
in Evangelio manifestat dicens: Gratulari autem et
gaudere te oportet; quoniam frater tuus mortuus fuerat,
et revixit: perierat, et inventus est [(Luc. XV, 32)]
, et

iterum: Sic erit, inquit, gaudium in coelo coram Patre
vestro et Angelis ejus super uno peccatore poenitentiam
agente [(Ibid., 7)]
. Unde per Esaiam prophetam
Dominus provocat poenitentem, dicens: Ego sum qui
deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem
noli oblivisci, et judicemur. Dic tu prior iniquitates tuas,
ut justificeris [(Isai. XLIII, 25)]
. Quid, oro, hac sponsione
jucundius? quid potest hoc invitamento dulcius
inveniri? provocare judicem, dicere adversum se
reum pro se, non ut puniat, sed ut absolvat: non
ut animadvertat in confessum, sed ut justificet a se
ipso convictum? Ego autem non memorabor, tu
autem noli oblivisci; hoc est dicere: Non remanebit
penes me memoria facti tui, si tu proprii non obliviscaris
errati: et delebitur infamia criminis tui, si

ejus recordatione compulsus, non cesses meis auribus
confiteri. Vides ergo Deum in flagitia peccatoris intentum,
si nullum poenitentiae existat officium: et imminentem
cervicibus rei iram justi judicis, cui non
placuerit gemitus confitentis: illa autem in oblivionem
ducere, quae tu non quiveris publicare: et
aboleri criminis notam, si non vulneres silentio
conscientiam. Ego sum, inquit, qui deleo iniquitates
tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci. Nullum
voluit esse temporis punctum, nullum momenti
momentum, quo in pectus tuum irrepat oblivio peccatorum:
sed ut exsecretis quae ante commiseras, non
ut pristinorum oblectatione capiaris; et sit in te non
ex desiderio praeteritorum, sed ex doloris recordatione
suspirium. Casum tuum semper ante oculos

proponas et lugeas, et funera tua momentis omnibus
plangas, mortuum te jugiter sentias, moriturumque
sine dubitatione cognoscas. Haec Dominus non imputabit
ad poenam, sed detorquebit ad gloriam: et ita
memorabitur tui, ut obliviscatur eorum, quae ante
in peccatis egisti, praebiturus tibi pro temporali luctu
aeterna atque infinita solatia; cum peccata tua evaserint
impunita, ipso dicente: Beati qui nunc lugent,
quoniam ipsi consolabuntur. Tu autem noli oblivisci,
et judicemur [(Matth. V, 5)]
. Interea judicemur, ait.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.