PL 17, col. 977

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

ergo tibi super eo blandiris, quod non habeas conscium;
cum videas testimonio sanguinis innocentis
Cain fuisse convictum pariter, et punitum?
CAPUT V.--
Sed conscium, inquies, non habeo,
qui mea facta divulget. Rogo, dicas mihi, si non
habes conscium, non habes conscientiae testimonium?
aut te ipsum potes effugere, et conscientiam declinare?
Conscientiam, inquam, apud quam non moritur
omne quod gerimus, quae nos in factis nostris accusat
et judicat: quae cum non habeat loquendi usum,
nescit tamen tenere silentium. Potest conscius morte
subduci, potest tibi ad tempus prodesse testis
absentia: haec tecum semper est, et sine te non est:
haeret pectori, nec umquam te deserit; et velut 593
quaedam pedissequa nullo abs te temporis intervallo

discedit: tenet te reum, et in sua semper ditione
captivum. Si quando mentem tuam laetior secundarum
rerum actus avocarit, et sensus tuos coeperit facti
delectatione jucunditas; subito te illa stimulat, illa
medullitus pulsat et interpellat sensum, interrumpit
gaudium, ettotam pectoris regionem moestis suspiriis
inquietat: et quasi vulnerata opprobrio teneatur,
non invenitur homini remedium, quo curetur; semper
enim offenditur, cum alius castigatur, et in alieno
vulnere primo ipsa percutitur. Deinde vis nosse
quanta sit severitas conscientiae? Potest tibi conscius
auro corrumpi, potest pecunia comparari: conscientia
nihil corruptionis admittit, manet integrum ejus testimonium
tota fidei firmitate vallatum. Quin etiam
adversus conscium conducitur patrocinium, et defensionis

ingenio argumenta versutiae conquiruntur, et
testimonii veritas loquelae impudentis calliditate pervertitur:
judex quoque redimitur, ut facti qualitas
excusetur. Vacant haec omnia, ubi interest conscientia:
et cum homo moriatur, conscientia certe
non moritur, quae post mortem corporis in anima
judicatur. Et putas prodesse tibi te non habere conscium
cum conscientiae quotidianum sentias perpetuumque
judicium? Sed plane eum non comitabitur
ultio divina, quem propria judicaverit conscientia;
vacet enim ibi necesse est potestas judicis, ubi conscius
sibi reus adversum se testis et accusator exstiterit.
Nam proculdubio geminabitur causa peccati, si
contumax conscientia facta sua noluerit confiteri;
tunc enim ex peccatore fit impius, qui in peccatis

suis fatendis exstiterit induratus; ut et flagitia perstringat
digna sententia, et contumaciae poenas luat
pervicax conscientia. Frangitur enim commotio judicis,
ubi poenitudinis et severitatis enixa districtio
confessionis oppugnatione lenitur: depromptum indignatione
judicium satisfactione percellitur, et
comminantis intentio orationis humillimae verecundia
temperatur. Hoc ex Ninivitis addisce, quorum confessione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.