PL 17, col. 979

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

pabula brutum animal non accepit. Unus
audiebatur per moenia civitatis ejulatus disparium
naturarum, et per omnia tecta urbis flebilia resonabant
lamenta plangentium; et ut semel dixerim,
terra mugitus confitentium sustinebat, sed et astra
ipsa voce poenitentiae personabant. Impletum est
quod scriptum est: Oratio humiliantis se nubes penetravit [(Eccl. XXV, 31)]
.
Denique sic placavit offensum
Deum, sic mitem fecit rigidum, sic demulsit iratum,
et mucronem ultionis in techa recondidit: quia conscientia
de se judicium judicavit. Eripuit reos poenae
confessio, et vindictae jam deditos poenitentia sibimet
vindicavit. Deletum est statim condemnationis elogium
lacrymis confitentium, et absolvit obnoxios
poenae astipulatio confessa de crimine. Vidit pius

Deus tulisse in se judicium poenitentes, et errata
suae conscientiae ea astipulatione damnantes continuo
donavit veniae, quos destinaverat poenae, et illico
pepercit afflictis, ut exempti supplicio lucra fierent
pietatis. Probatum est testimonium prophetiae, quod
in superioribus paulo ante disposuimus: Ego sum qui
deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem
noli oblivisci, et judicemur [(Isai. XLII, 25)]
. Dic tu,
inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris; et iterum: Cum conversus fueris, et ingemueris, tunc salvaberis
[(Isai. XXX, 15)]
;
et iterum: Convertimini ad Dominum
Deum vestrum; quia misericors et pius est, patiens et
multae misericordiae, et qui sententias flectat adversum
malitias irrogatas [(Joel. II, 12)]
. Unde et beatissimus
David: Peccatum, inquit, meum ego scivi, et

iniquitatem meam non cooperui. 594 Dixi, confitebor
adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti
iniquitatem peccati mei [(Psal. XXXI, 6)]
; et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum
meum coram me est semper
[(Psal. L, 5)]
. Vides ergo
quotidiano in se peccanti opus esse judicio, quo
cum nudatur conscientia, operitur; et cum publicatur,
operitur. Et licet notum sit Deo omne quod
gerimus, nec occultetur sensibus ejus, antequam
fiat; mavult tamen cordis tui nudare secretum, et
facinora prodere conscientiae, ut indulgentiae suae
dono operiat turpitudinis nuditatem. Quomodo vult
spoliatum venia dimittere confitentem? De talibus
Propheta beatissimus cecinit dicens: Beati quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata
[(Psal. XXXI, 1)] .
Quamquam hoc evidentius pertinet
ad renatos, quorum et iniquitates et crimina baptismo
operiuntur et teguntur; fidelem enim veniae locum
tenet non infida confessio, et in tuto est poenitens conscientia,
si indulgentiae remissionem non dubitet.
CAPUT VII.--
At e contrario peccati cumulus erigitur,
si quod admittitur, id negatur: quod in facto
Cain supra memoravimus, qui dum putavit Auctori
suo facinus abnegare, se ipsum poenae non est remissus
eximere; ut conscientia in facti sui atrocitate
publicum frustraret ei ex negatione fructum poenitentiae.
Negans enim est convictus, non ex voluntate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.