PL 17, col. 985

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

dicente: Pater neminem judicat, sed omne judicium
dedit Filio [(Joan. V, 22)]
; et ad spem salutis perpetuae
capessendam non praesenti vitae consulere, sed de
futuro judicio cogitare. Primo enim in conspectu judicis
se se damnatus exposuit, et confessus de criminibus
suis, implevit officium poenitentis: deinde
cum crucis cerneret poenam, intellexit judicium affixo
commune esse, non causam; Deum tamen tunc credidit,
quando eum Judaea pertinaciter abnegavit: et
futuri non immemor in cruce judicii, memoriam sui
commendabat judicio regnaturi. Hoc Evangelium manifestat: Respondens autem,
inquit, alius latro, corripiebat
illum, dicens: Non times Deum, qui in eadem
damnatione es? Nos quidem juste quemadmodum egimus,
et percipimus: hic autem nihil mali admisit. Et
dicebat ad Jesum: Domine, memor esto mei, cum veneris

in regnum tuum [(Luc. XXIII, 39 et seq.)]
. Sed vide
repente quid meruit, quid ex ore Veritatis audivit,
quid gratia judicantis accepit: Amen dico tibi, hodie
mecum eris in paradiso [(Ibid., 42)]
.
CAPUT XII.--
Sed ais mihi: Peccata peccatis
adjeci, et qui jam cadens erectus fueram, iterum
cecidi, et conscientiae meae vulnus jam pene curatum
peccati exulceratione recruduit. Quid trepidas?
quid vereris? Idem semper est, qui ante curavit,
medicum non mutabis. Non laborabit explorare valetudinis
tuae causam, nec tentabit erga te noviter medicaminis
virtutem examinare, noto te sanabit antidoto.
Experimentum adjutorii non exspectat, qui
languoris tui novit originem. Unde dudum curatus

fueras, inde iterum curaberis: nec tu eris de remedio
medelae suspectus, et medicus de reparatione
tua securus. Castigabit plane intemperantiam tuam,
et dura objurgatione impatientiam verberabit: sed
non negabit auxilium, qui non contemnit aegrotum.
Audi Prophetam dicentem: Numquid qui dormit,
non adjiciet ut resurgat [(Psal. XL, 9)]
. Aut qui naufragavit,
non itidem navigat? aut qui messem perdidit,
numquid semel desperatus, non iterum aut arat aut
seminat? Cursus hic noster in quodam salo mundi
jactatur: navigandum nobis est, et malorum tendiculis
vela insinuanda sunt. Procella saevit, ventus
consurgit, tempestas insanit: si ita clavum tenueris,
ut navis tuae retinacula non amittas, ad portum,
illibatis mercibus, tendes: sin vero fluctibus adversis

illisus scopulis implicantibus, ac flatibus praepeditus,
inter freta rixantia tumidi gurgitis naufragaveris,
redeundum est saburram, reficiendum primo
navigium, merces emenda, rursus pericula subeunda,
et praeteriti casus referendi per causas; et
ut liceat perdita reparare, non dubitabis te prisco
discrimini sub spe incerta committere. Nam proculdubio
mendicabis, si post naufragium ad negotiandi
usum reverti nolueris: nec de egestate atque aerumnis
tuis queri postmodum poteris, si captus sorte
naufragii sub ignaviae stupore efficiaris calamitate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.