PL 170, col. 1316

Vita S. Norberti (Auctor incertus), J. P. Migne

eum. At ille vultu domestico ad eos respiciens,
immobilis permanebat. Quod cum viro Dei nuntiatum
fuisset, convocatis cunctis fratribus, percunctabatur
quidnam esset, dicens quod sine causa tam rabidum
animal mansuetudinis hujus frontem non assumpsisset.
Timentes vero fratres illi qui causae conscii
erant, processerunt in publicum; et veniam quasi
de magno excessu petentes, narraverunt ea quae
gesta erant, et injuriam quam lupo illi intulisse
putabant. Quod vir Dei audiens: « Reddite, inquit,
ei quod suum est; injuste enim egistis, tollentes
quod vestrum non erat. » Accepta denique lupus
praeda sua, neminem laedens in pace recessit.
83.
[CAP. XXXIX.] Cuidam etiam puero pastori
ovium, quaerenti, cum canes non haberet, quid

faceret, si lupus quilibet ovem ei auferret, jocose
responsum est ut ex parte magistri sui praeciperet,
ne auderet eam deferre vel laedere. Non post multum
vero contigit, ut ille idem more solito servaret oves
in campo; et lupus veniens unam ex eis rapuit, et
concito cursu deferens eam fugiebat. Quem frater a
longe suscipiens, praecepti non immemor, alta
voce clamitare coepit: Quo fugis, ait, malignissime

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.