PL 170, col. 1315

Vita S. Norberti (Auctor incertus), J. P. Migne

vermes apparere non solent, tum quia erat fons purissimus,
et vas mundissimum fuisse recordabantur.
Videns eos attonitos Pater Norbertus:
« Quid, inquit, fratres miramini? Mille artifex est
ille spiritus nequam, qui nos inimicando persequitur,
sed projicite eum, quia major est ejus versutiae et
subtilitatis arrogantia quam fortitudo. » Quid igitur,
o lector, de homine isto animadvertendum est? Nunquid
spiritibus immundis hac subtili examinatione
obviare potuisset, nisi sancti Spiritus infusio et
gratia superabundans eum docuisset?
82.
[CAP. XXXVIII.] Alio quoque tempore, cum
ad ligna caedenda fratres quidam in silva fuissent,
invenerunt lupum capreolum devorantem. Exclamantes
autem fugaverunt eum, et accepta praeda

quam lupi rapacitas ceperat, detulerunt secum domi,
et in angulo quodam, nihil mali suspicantes, suspenderunt.
At lupus, quasi de injuria sibi illata conquerens,
sequebatur eos, et ad ostium domus, quam illi
fuerant ingressi, ut canis quilibet domesticus residens,
quod sibi ablatum fuerat repetere videbatur.
Nescientes autem qui adventabant quid factum fuerat,
exclamabant super eum, ut fieri solet, ad effugandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.