PL 170, col. 18

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

petrae frustrata radice supplantet [(Matth. XIII,
Luc. VIII)] .
CAPUT XII. De « Jube, Domine. »
Lecturus vero, benedictionem petens, hoc significat,
quod nemo nisi missus aut permissus, officium
praedicandi usurpare debeat. « Quomodo enim
praedicabunt, inquit Apostolus, nisi mittantur? [(Rom. X)] .
»
CAPUT XIII. De « Tu autem, Domine. »
Quodque in fine dicit: Tu autem, Domine,
miserere nostri, hoc innuit ne ipsum quidem
bonum officium praedicandi sine alicujus vel levis
culpae pulvere posse peragi. Nam, ut ait B. Augustinus:

« Verbum praedicationis securius auditur quam
dicitur. » Praedicator quippe cum benedicere se sentit
difficile nimis est, ut non quantulumcunque spiritu
elationis tangatur. Et quia quasi per terram ambulat,
et pedes ejus aliquo pulvere sordidantur, idcirco
misericordia Dei indiget, ut in hac parte lavetur,
etiamsi mundus sit totus.
CAPUT XIV. De « Deo gratias. »
Quod vero Deo gratias succinit chorus, non
ad ultimam precem lectoris, sed ad totam lectionem
respicit. Gratias namque agimus Deo, quod doctrinae
suae panem nobis frangere dignatur, ne fame audiendi
verbum Dei pereamus [(Isa. XIV; Luc. XV)] .

Nam et ad lectiones, quarum in fine, Tu autem,
Domine, non dicitur, scilicet ad capitula horarum
regularium quia verbum Dei est, in quo vivit omnis
homo [(Deut. VIII; Matth. IV)] , Deo gratias
succlamamus.
CAPUT XV. De responsoriis.
Responsoria, quae post lectiones canimus, nobis
innuunt sanctis monitis Dei factis nos respondere
debere, ne simus similes pueris sedentibus in foro,
ludentibus ac dicentibus: « Cantavimus vobis, et
non saltastis, lamentavimus vobis, et non plorastis [(Luc. VII)] .
» Dicuntur enim a respondendo. Tristia
namque tristibus, et laeta laetis debemus succinere

lectionibus. Si quidem neque moris est, neque decoris,
ut, cum lector tristia dixerit, verbi gratia,
quae sunt poenitentiae, sive lamentum aliquod Dominicae
passionis, chorus in responsorio saltet de
gaudio regni et gloria resurrectionis. Sed dum lector
velut « Joannes non manducans neque bibens [(Matth. XI)]
» praedicat poenitentiam, nos itidem in
responsorio ploramus; dum ille, velut « Filius hominis,
manducans et bibens [(ibid.)] , » cantat nobis
de gaudio regni, succinentes eidem, apte saltamus.
Quodque uno praecinente, tam in his quam in
caeteris ejusmodi, chorus concorditer sequitur,
illud astruit quod Apostolus obsecrat, ut idipsum
dicamus omnes, et non sint in nobis schismata [(I Cor. I)] .
CAPUT XVI. De campanis.
Sonora esse instrumenta in Ecclesia, quibus ad
laudem Dei populus excitetur, divinae auctoritatis
et antiquae consuetudinis est. Nam olim tubae aut
campanae, diversa quidem specie, sed eadem habentur
ratione. Legimus in Levitico tubas ex jussu
Domini factas, quarum usus esset in Jubilaeo [(Levit. XXIII, XXIV; Num. X)] ,
tantae virtutis, ut ad
crepitum earum corrueret Hiericho [(Josue VI)] . Et
Paralipomenon inter cantores, nablis arcana cantantes
et inter levitas pro octava canentes, concinente
et subsiliente David, septem tubarum clangorem
personante coram arca foederis Domini [(I Paral. XV)] .
At nunc ad confitendum Domino et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.