PL 170, col. 24

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

dicitur: « In montem excelsum ascende tu, qui
evangelizas Sion [(Isa. XL)] . » Praecipue vero hanc
habuit tunicam evangelicae textrix doctrinae, sapientia
Dei, Christus Dominus, et dedit illam
apostolis suis. « Omnia enim quaecunque audivi a
Patre meo, inquit, nota feci vobis [(Joan. XV)] , » sed
non nisi Spiritu sancto superveniente, induere vel
portare potuerunt. Hanc quoque signavit illa tunica
Domini, quam scindere milites 12 noluerunt, eo
quod esset inconsutilis, desuper contexta per totum [(Joan. XIX)] ,
damnum fore maximum significantes
his qui Christianae fidei Scripturam haeresibus scindere
conarentur.
CAPUT XXIV. De sandaliis.
Sandalia pontificis illud significant Dominicae
incarnationis calceamentum, de quo ipse in psalmo:
« In Idumaeam, inquit, extendam calceamentum
meum [(Psal. LIX)] , » id est gentibus notam faciam
incarnationem meam. Ut enim sacerdotio fungeretur
pro nobis Filius Dei, nostra carne quasi calceatus
in hunc mundum venit. Sandalia ergo pontificis
incarnationem, ut dictum est, significant Filii Dei.
Et pulchre quod in amictu capitis idem in calceamento
pedum signatur; nam et in carne divinitas
latuit, et per carnem ejus notitia universum mundum
percurrit. Per lingulas, quibus ipsa pedibus
sandalia constringuntur, idipsum accipimus quod
Joannes Baptista per corrigiam calceamenti signasse
probatur, cum de sponso Christi loquens: « Cujus,

inquit, non sum dignus corrigiam calceamenti ejus
solvere [(Marc. I; Luc. III)] . » Copulam ergo illam
ineffabilem, charitatem inaestimabilem, vincula
sancti Spiritus insolubilia, quibus divinitas Verbi
nostrae carni se conjunxit, per sandaliorum corrigias
designari accipimus. Praeterea dum tam sacrum
tamque mysticum pontifex pedis sui spectat ornatum,
meminisse debet et scire se quoque pedem
esse speciosum, juxta illud: « Quam pulchri supra
montem pedes annuntiantis et praedicantis pacem [(Isa. L)] ,
» etc.
CAPUT XXV. De annulo.
Annulus digiti domum significat Spiritus sancti,

quo dives et ornatus ad Ecclesiam suam descendit
Filius Dei, quodque credentibus in se per multas
et differentes donationes secundum beneplacitum
suum distribuit, alii dans sermonem sapientiae, alii
sermonem scientiae [(Rom. XII; I Cor. XVII)] , etc.
Harum divisiones gratiarum invisibiles imitatur visibiliter,
utpote Christi vicarius, catholicus pontifex,
per sacrorum divisiones ordinum, ponens
quosdam in Ecclesia sacerdotes, alios diaconos, et
caeteros sacri altaris officiales. Latius autem significatio
praedicti extenditur annuli, quia dum omni
Ecclesiae sanam doctrinam et fidem integram praedicat,
velut oppignoratam annulo sponsam Christo
subarrat. Non ergo ab re in ejus digito gemmatus
fulget annulus, per cujus ministerium Christus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.