PL 170, col. 23

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

scilicet peccatum nec origine contraxit, nec actu
admisit, et idcirco morti nil debuit. Sed dedit illi
calicem Pater, non judex; amore, non ira; voluntate,
non necessitate gratia, non vindicta. Et sicut
Jacob liber et ingenuus, praecepto patris Isaac, et
matris consilio Rebeccae parens, servivit Laban,
ut Rachel et Lyam in conjugium duceret [(Gen.
XXXVIII, XXXIX)] , sic Filius Dei, praecepto Patris et
consilio Spiritus sancti obediens, servivit mundo,
subjectis humeris ejus peccata portando, ut Synagogam
de Judaeis et Ecclesiam de gentibus
assumeret. Cum ergo sacerdos stolam accipit,
meminisse debet et scire, quia grande jugum,
licet suave, grande, licet leve, super se tollit [(Matth. XI)] .
CAPUT XXII. De casula.
Casula magni sacerdotis nostri, Christi vestimentum,
significat illud vestimentum veri Aaron, cujus
in oram descendit unguentum, quod est in capite,
primum descendens in barbam ipsius Aaron [(Psal.
CXXXII)] . Quod est illud vestimentum? Sancta Ecclesia
catholica. Nam barba Aaron, quod interpretatur mons fortitudinis,
barba, inquam, Aaron,
id est Christi apostoli sunt, atque apostolici viri,
fortes et perfecti. Unguentum autem regale et
sacerdotale Spiritus sanctus est, cujus tota plenitudo
est in capite, scilicet Christo [(Col. II)] , atque inde
primum in apostolos quasi in barbam, deinde in
totam Ecclesiam, et usque in extrema membra

Ecclesiae, quasi in oram vestimenti descendit.
Casula ergo, vestimentum Christi, quod est Ecclesia,
significat. Est autem integra et undique clausa,
ut unitatem vel integritatem verae fidei demonstret.
Huic autem superducitur, et ori ejus apte circumponitur
amictus, quo ante caput sacerdotis tegebatur.
Quem, nubem humanitatis ejus, in qua latuit
divinitas, significare jam diximus, quia videlicet
caput, corona et decus Ecclesiae humanitas Christi
est, caput autem humanitatis Deus [(Ephes. I;
I Cor. XI)] . In eo vero quod casula, cum sit una
et tota integra, aptatione manuum, quae extensionem
manuum crucifixi Domini apte depingit,
in anteriorem et posteriorem partem quodammodo
dividitur, antiquae Ecclesiae quae passionem

Domini praecessit, et novae quae subsequitur signum
est.
CAPUT XXIII. De tunica.
Quae hactenus dicta sunt, presbyteris et episcopis
sunt communia; quae vero sequuntur episcoporum
propria. Tunicam quam subter casulam habet pontifex,
in veteri sacerdotio coloris erat hyacinthini,
tintinnabulis, et malis punicis inferiori parte pendentibus,
ut totus vocalis incederet pontifex, ne
moreretur [(Exod. XXVIII)] . Significat autem, ut Hieronymus
ait, rationem sublimium, quae non patet
omnibus, sed majoribus et perfectis. Hanc habuerunt
Moyses, et Aaron et prophetae, omnesque quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.