PL 170, col. 22
De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
dignius est, tanto in habitu sacerdotali causas
habere probatur digniores. Illi enim sacras vestes
secundum colorem, materiam positionemque cujusque
ad quatuor elementa mundi, ad duo hemisphaeria
coeli partesque Zodiaci, ipsumque coelum referentes,
ad ultimum in auri lamina, quae in fronte
pontificis erat, inscriptum habens ineffabile Dei
nomen [(Exod. XXVIII)] , hoc significari volentes, quod
omnia quae subter sunt, Dei arbitrio gubernentur,
justum esse commemorabant, ut pontifex Creatoris
[Creatorem] non solum pro Israel, sed et pro universo
mundo rogaret, licet nostri et beatus Hieronymus,
juxta morem suum, in his quoque spiritualis
intelligentiae vela pandere soleant. Quoniam ergo
nec vetera ratione caruerint, nos exemplaria coelestium
supergressi, ipsa potius in vero sacerdotio
coelestia contemplemur.
CAPUT XIX. De amictu.
Sacerdos in officio altaris, capitis sui, scilicet
Christi, cujus membrum est, personam gerit. Quidam
amictu caput suum obnubit, donec super os
casulae illum revolvat, et velut caput aut coronam
illi coaptet. Illud est quod in Apocalypsi legimus
angelum fortem descendisse de coelo, amictum nube [(Apoc. X)] ;
et in Isaia: « Ecce Dominus ascendit
super nubem candidam [(Isa. XIX)] . » Veniens enim
ad salvationem mundi, Dei Filius, Angelus magni
consilii, nube amictus est, dum divinitatem suam,
quae est caput et principium, in nostra carne abscondit.
Hoc ergo carnis latibulum prima vestis
sacerdotis, id est amictus significat.
CAPUT XX. De alba.
Alba lineum vestimentum et strictum, quae, ut
Hieronymus ait, Hebraice dicitur ephobad, et
est ab antiquo sacerdotalis ac levitici generis, longissime
distans a tunicis pelliceis, quae de mortuis
animalibus fiunt, quibus post peccatum vestitus est
Adam [(Gen. III)] , utpote nihil mortis habens, sed
tota candida, novam vitam sacerdotii ejus designat,
quam docuit et in baptismo dedit, ut de baptismo
surgentes, cingamus lumbos in veritate [(Ephes. VI)] ,
et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur.
Unde et David: « Beati quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata [(Psal. XXX)] . »
Lingua ejusdem vestimenti sursum affixa coelestem
ejus doctrinam insinuat. Unde Joannes: « Qui de
coelo venit, inquit, super omnes est, cujus testimonium
qui accipit, signavit, quia Deus verax est [(Joan. III)] .
»
CAPUT XXI. De stola.
Stola, quae super amictum collo sacerdotis incumbit,
obedientiam significat Filii Dei et servitutem,
quam Dominus omnium propter saeculorum salutem
obiit [(Gal. IV)] . Nam, quod cum magna reverentia
cogitandum est obedienter passus et mortuus est
Filius Dei [(Phil. II)] , causam quippe mortalitatis,