PL 170, col. 26

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sede regulam hanc metropolitanae observant
Ecclesiae, ut neminem habeant pontificem, nisi ab
eadem sede missum, a qua primus illis praedicator
fidei missus est. Illa autem missio, supradicti pallii
largitio est, quod, ut dictum est, a collo dependens,
humilitatem Domini significat, dicentis: « Sicut
misit me Pater, et ego mitto vos [(Joan. XX)] . » Inter
caeteros vero Galliarum archipraesules, merito Remensis
auctoritate praeeminet, quia videlicet antiqua
metropolis cum esset, accessit et hoc, quod ejus
pontifex beatus Remigius (quod magnum est) ab
ipso Deo missus, et antequam nasceretur, magnifice
promissus, gentes Francorum simul cum rege
primus perduxit ad fidem catholicam. Quam ejus
missionem Ormisda pontifex Romanus a B. Petro

quinquagesimus tertius, ut debuit, approbans, eidem
Remensi pontifici vices suas delegavit per omne
regnum Ludovici, et Remensis Ecclesiae primatum
adaugens, summa auctoritate confirmavit. Trevirensi
autem Ecclesiae Maternus, a B. Petro apostolo
missus, haereditatem pallii suis successoribus dereliquit.
Moguntinae Crescens, apostoli Pauli discipulus,
praedicavit. Trajecti Sanctus Willibrordus, a Sergio
papa missus.
Sed primatum Colonia metropolis obtinuit, ea
maxime causa, quia Crescens praedictus Coloniae 13
quoque apostolicam Verbi Dei visitationem
primus intulit. Cantuariae vero, nobili Anglorum
metropoli, Augustinus a B. Gregorio missus est

pontifex primus, qui toti Anglorum genti, ut
Christum cognosceret, strenua praedicationis administratione
subvenit. Et de vestibus quidem sacris,
quantum ad praesens attinet, pro posse satis
dictum.
CAPUT XXVIII. De ante introitum.
Sacerdote tandem ad sanctum altare ingressuro,
debet tam ipse sacerdos quam et tota praesens
Ecclesia, dilatare animam suam, et amplo fidei sinu
tenere memoriam incarnationis, passionis, resurrectionis
et ascensionis Domini nostri Jesu Christi, et
memoriam omnium sanctorum, qui tum ab initio
mundi votis exspectaverunt, gestis praefiguraverunt,
dictisque aut scriptis prophetaverunt, et in eorum

contemplatione in voces erumpere, praecinendo antiphonam,
quae dicitur ad introitum. Nam sicut introitus
sacerdotis ingressum Filii Dei in hunc mundum,
sic antiphona, quae dicitur. Ad introitum,
voces et exspectationem praeferunt patriarcharum
et prophetarum. Ingreditur ergo antiphona praedicta,
non minus quam semel decantata cum ejusmodi
pompa quae significatae rei aptissime congruit. Procedunt
flammantes cereoli, videlicet in signum gaudii,
quod in ortu Salvatoris omni mundo effulsit, de
quo angelus ad pastores: « Annuntio vobis gaudium
magnum [(Luc. II)] , » etc. Praecedunt sacerdotem ministri
duo, non pariter, neque a latere incedentes,
sed ante subdiaconos. Signant enim hi duo Vetus
et Novum Testamentum, id est legem et Evangelium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.