PL 170, col. 27

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

quorum lex tempore prior, Evangelium vero
dignitate majus est. Haec namque salutis ministeria
Salvator invexit, qui Evangelium quidem attulit,
legem vero non solvere, sed adimplere venit [(Matth.
V)] . Isti sunt duo pedes angeli, qui, ut supra dictum
est: Descendit de coelo amictus nube, et posuit pedem
dextrum suum supra mare, sinistrum super terram [(Apoc. X)] .
Legalis enim moralitas, Joanne Baptista
vel ipso Domino docente, tranquillius audita est [(Luc. III)]
contra evangelicam vero dignitatem, id est
manifestam fidei doctrinam, verbi gratia cum diceret:
« Ego et Pater unum sumus [(Joan. X)] ; » Et:
« Antequam Abraham fieret ego sum [(Joan. VIII)] ,
veluti mirabiles elationes maris fluxa et falsa corde
tumuerunt [(Psal. XCXII)] . Subdiaconus quoque praefert

textum Evangelii, quia profecto lex testimonia
continet Christi, sicut ipse dicit Judaeis: « Si crederetis
Mosi, crederetis forsitan et mihi. De me enim
ille scripsit [(Joan. V)] . » Portat vero clausum quia videlicet
antequam Agnus occisus aperuisset signacula
septem, clausum erat in libro legis sacramentum
ejus passionis [(Apoc. V)] .
CAPUT XXIX. De incenso.
Ingressus ergo sacerdos, ubi sancto altari assistit,
thuribulum ei qui incensum adoleat, datur in manu.
Nam praedictus « angelus, » sicut in alia periocha Apocalypseos
legimus, « stetit juxta arani, habens thuribulum
aureum in manu sua [(Apoc. VIII)] , » dum in
conspectu Ecclesiae se ostendit Dei Filius, habens

immaculatum corpus, quod et implevit igne, quia
corporaliter in ipso septiformis Spiritus sancti gratia
requievit [(Col. II)] . Interim chorus concinit Kyrie
eleyson, quod significat omnes universales Ecclesiae
preces, quae sunt incensa vera, de quibus ibidem
dicitur: « Data sunt ei incensa multa, ut daret de
orationibus sanctorum omnium super altare aureum,
quod est ante thronum Dei [(Apoc. VIII)] . »
CAPUT XXX. De « Gloria in excelsis. »
Mox sequitur hymnus Gloria in excelsis, quem
ab ore angelorum Ecclesia sancta rapuit. Hic hymnus
et angelorum est et hominum. Primum autem
angelorum congratulantium quod nato Domino accensa

jam esset lucerna clarissima [(Luc. II)] , cum
qua sine dubio perditam drachmam inventura esset
aeterna sapientia [(Luc. XV)] . Inde est, quod jam
praeoccupantes dicunt: « Et in terra pax hominibus
bonae voluntatis [(Luc. II)] , » quia pacem nemo omnium,
qui sunt in coelo, vel qui subtus terram [(Apoc.
V)] , poterat facere inter Deum et homines, hic factor
omnium Deus, propter homines homo factus, jamjam
facturus esset in carne sua, soluto pariete inimicitiarum [(Ephes. II)] .
CAPUT XXXI. De collecta.
Quae post haec sequuntur orationes, a sacerdote
salutatione praemissa, per quam attenti fiant auditores,
secundum orationes dicuntur ipsius Domini,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.