PL 170, col. 32

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ex auctoritate beati Hieronymi, rationem significare
sublimium supra diximus. Est autem clausa circa
collum, ut pectus sit opertum, quia, sicut ait Apostolus,
Evangelium in his qui pereunt, est opertum [(II Cor. IV)] .
Praecedit subdiaconus diaconum, portans
quem Evangelio substernat pulvillum, quia
videlicet ad omne quod loquitur Evangelium, lex
competens suggerit testimonium. Summa vero reverentia
debetur ad audiendum Evangelium, quod
maxime est Verbum Dei, quam diaconus prima voce,
quam emittit, satis venerabiliter exigit, dicendo: Dominus vobiscum.
Cujus enim melius quam Domini
praesentia reverentes et religiosi auditores petitum
debent praestare silentium? Attenti ergo et benevoli
sunt illico, et eo cordibus conversi et vultibus,

respondent: Et cum spiritu tuo. Statim dociles
quoque reddit, dicendo: Sequentia sancti Evangelii.
Hoc autem dicimus, non quod majestas Evangelii
dignata sit unquam regulis oratorum subjici, sed
quia quod in hominibus facere nititur studium eloquentiae,
hoc in Ecclesia sua melius perficit summa
natura sapientiae. « Nam, ut ait beatus Augustinus,
eloquentia sapientiae comes est, et quocunque domina
haec progreditur, illa ut ejus ancilla subsequitur. »
Respondemus, Gloria tibi, Domine, glorificantes
Dominum, quod misit nobis verbum salutis,
juxta illud quod in Actibus apostolorum legimus:
« Et glorificaverunt Dominum, dicentes: Ergo et
gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit [(Act.
XI)] . »
CAPUT XXXVII. Idem de Evangelio.
Sanctum Evangelium principale est omnium
quae dicuntur ad missae officium. Sicut enim caput
praeeminet corpori, et illi caetera membra subserviunt,
sic Evangelium toti officio praeeminet et
omnia quae ibi leguntur vel canuntur, intellectuali
ratione illi consentiunt. Exempli gratia: Dominica
prima Adventus Domini hoc Evangelium legitur: Cum appropinquasset Dominus Jesus Hierosolymam
[(Matth. XXI)]
,
» etc. Ut intelligamus quomodo
huic evangelicae lectioni caetera membra consonent
officii, quaeramus primo, in quo eadem lectio congruat

tempori. Ad hoc brevi argumentatione hoc
modo respondendum est. Idcirco advenit Dei Filius,
ut genus humanum a diabolo peccatorum vinculis
colligatum miseratus absolveret, et in coelestem
Hierusalem, unde homo captivus abductus fuerat
vias suas docendo, placidus assessor cordium reduceret.
Hoc autem procul dubio mysticus Evangelii
ejusdem continet intellectus.
LIBER SECUNDUS.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.