PL 170, col. 33

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

16
CAPUT PRIMUM. De symbolo « Credo in unum Deum. »

Lecto evangelio, majore quae sequuntur egent intentione,
quia videlicet majora continent salutis
nostrae sacramenta. Sicut enim, post passionem
Domini, majora quam ante charismatum dona gratia
largiente effusa sunt, sic post evangelii lectionem
majora sacramenta ordinata sunt. Tunc ergo,
si sit dies Dominica, vel aliqua condigna festivitate
decorata, cantatur symbolum, quod est: Credo in
unum Deum. Maxime enim Dominicae resurrectionis,
vel Pentecostes sacramentum respicit hoc fidei
tripudium, quando nova soboles Ecclesiae vitalis fontis
ingressura lavacrum, reddebat ejus, quam catechizata
didicerat, symbolum [add. fidei]. Hoc igitur

concentu bene et consone chorus catholicus
doctrinae respondet evangelicae, et ne dicat ei puer
electus, coelestis cantilenae doctor, jucundus musicus:
« Cantavimus vobis, et non saltastis [(Matth.
XI)] , » cantando et alacri mente saltando ostendit
quam bene suavem cantilenae ejus modum retinuerit.
Interim subdiaconus apertum circumfert Evangelii
librum, omnibus religioso osculo salutandum, quem
ad introitum portaverat clausum, quia post praedicationem
Christi coepit lex credentibus, quam antea
gestabat clausam, apertam ostendere fidem evangelicam.
CAPUT II. De offerenda.
Post symbolum cantatur offerenda. Offerenda

cantus est Ecclesiae, nomen hoc habens ab offerendo
tractum, eo quod tunc canitur quando omnipotenti
Creatori nostro incorruptum laudis offerimus
vel praeparamus sacrificium [(Psal. XCIV)] . Hic
magis ac magis aperiendum fidei ostium et animae
triclinia ponenda sunt, ut ingrediatur veritatis opus,
quo panis et vinum in verum corpus et sanguinem
Domini transferuntur, ne efficiamur sicut Achis [(I Reg. XXI)]
ille de quo supra dictum est. Multi
namque fidei oculos non habentes, in sancto Sacrificio
praeter panem et vinum nihil amplius intuentes,
cum diceretur eis: Corpus et sanguis Domini est,
murmuraverunt dicentes, quomodo est? Latuit enim
eos, quas voces suas septem tonitrua locuta sint,

cum clamasset angelus ille fortis voce magna, « quemadmodum
cum leo rugit [(Apoc. X)] , » et quod illae voces
quidquam attineant ad mysterium sacrificii juxta
Psalmistam dicentem: « Circuibo et immolabo in
tabernaculo ejus hostiam vociferationis [(Psal. XXVI;
II Cor. IV)] . » Nos autem credimus propter quod et
loquimur, quia quidquid angelus ille clamavit magno
clamore Evangelii aeterni [(Apoc. XIV)] , quidquid post
clamorem ejus, Ecclesiae suae locutus est Spiritus
sanctus, donorum suorum septiformi tonitru, verum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.