PL 170, col. 34

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Dei Verbum, verum Dei Filium, sancta Ecclesia
catholica offert Creatori suo, credens corde, et ore
confitens [(Rom. X)] , pariterque manibus panem et
vinum, sicut sibi tradidit ipse Salvator offerens [(Matth. XXVI; Luc. XXII)] .
Nam pro quota suorum
parte beneficiorum gratias ageret Ecclesia Creatori,
Salvatori, et illuminatori suo, si nihil aliud ei quam
panem et vinum offerret? Solum denique terrenum
corpus hujusmodi fructibus alitur et sustentatur?
Etiam antequam crevisset Ecclesia tempusque nuptiarum
attigisset, antequam conjuncta viro suo
filium ex eo suscepisset, quem in acceptabile sacrificium
offerre posset non erat sacrificium ejus adeo
vacuum, ut nihil praeter id quod videbatur in se
contineret. Habebat namque causas invisibiles propter

quas invisibiles hostias offerret, videlicet opera
Dei memoria digna, verbi gratia, manum quam extendit
Dominus super primogenita Aegypti, transiens
super tabernacula Israel signata sanguine agni,
transiens et salvans, protegens et liberans, transitumque
Israel per mare Rubrum, et submersionem
Pharaonis et exercitus ejus et curruum, caeteraque
Dei magnalia [(Exod. XII)] . Haec autem omnia umbrae
futurorum erant, quae in figura contingebant illis.
Igitur et ipsa sacrificia, quae propter has fiebant
causas, sancta quidem, sed sanctiorum umbrae,
bona quidem, sed meliorum erant figurae. Quales
causae, tales et causarum memoriae. Non ergo solum
panem et vinum, quae corporaliter videntur,

sed et quod non nisi fidei oculis aspicitur, Verbum
Dei, Filium Dei offert sancta Ecclesia, novum et
verum immolans sacrificium, quia jam concipit,
corde credendo ad justitiam, jamque parit, ore confitendo
ad salutem [(Rom. X)] . Ipsa enim est mulier
illa magna, quae in Apocalypsi visa est amicta sole,
scilicet Christo, quem induit in baptismo, lunam
habens sub pedibus [(Apoc. XII)] , videlicet omnia mutabilia
calcans. Luna enim mutabilis est [(Eccli.
XXVII)] , atque ideo mutabilem mundum designat,
et in capite suo gestans coronam stellarum duodecim,
id est chorum duodecim apostolorum, qui
in ejus initio praefulserunt, et in utero habens,
et clamabat parturiens, et cruciatur ut pariat.
Hujus in utero, habentis, clamantis et parturientis

salubrem cruciatum, offerendae, de qua loquimur,
gravis et grandisonus imitatur cantus; quae
neumis distenta frequentibus, et suis fecunda versibus
quantumvis longa jubilatione non valet satis exprimere 17
quod significat. Ne ergo dicas in corde
tuo: « Quis ascendit in coelum, hoc est Christum
inde deducere [(Rom. X)] , » ut is qui in se resurgens
ex mortuis jam non moritur, adhuc per sacri altaris
hostiam in suo mysterio pro nobis iterum immoletur.
Prope est enim verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.