PL 170, col. 337

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Pyxidem ligneam, et in ea corpus Domini cum
habuerat secus altare de more repositum, in fenestra
sive absida introrsus in muro tegulis ligneis
compacta, cum ostiolo et sera. Erant autem
cum jam dicta pyxide et alia vascula ad sacrum
ministerium pertinentia, videlicet alia pyxis hostias
continens, non consecratas, ampulla quoque vinaria
et ipsa stagnea, et vasculum thuris, et candelae,
et aliquid lini, quorum meminisse nos exigit 227
causa tanti miraculi. Denique in illa fortitudine
vehementis incendii, cum non solum ipsa basilica,
verum etiam totum castelli spatium quasi unus esset
caminus multo major quam ille Babylonius ignis,
cujus flamma diffusa est supra fornacem quadraginta

novem cubitis [(Dan. III)] , cum fragmenta quoque
trabium ardentium decidentia, signa quoque
metallica, miro modo ardendo sponte concrepantia,
et concrepando ardentia, de altitudine ardentis
campanariae turris excidissent, non solum fracta,
verum etiam pene liquefacta, et taliter prolapsa
omni materia coangustatum intra muros basilicae
amplius saeviret incendium, arsit simul et ipsa
absida cum omnibus supradictis, quae intus erant
reposita, nimirum leviter et cito pro magnitudine
incendium sicut stipula vel quasi exiguum feni; sola
autem pyxis illa cum corpore Dominico incolumis et
intacta permansit. Mox ergo ubi sacerdos jam dictus
accessum habere potuit, dolens, ut fatebatur, quia
cum turbaretur instante incendio, et aliqua exportaret

vel exportari faceret, oblitus fuerat tollere
corpus Dominicum, amovit quantocius congeriem
lignorum favillarumque ardentium, et introspiciens,
reperit hoc insigne miraculum. Protinus excipiens
et cunctis videntibus, qui aderant, illud fidei nostrae
sacramentum demonstrans atque divulgans, venit
ad me gaudens, et suam oblitus negligentiam propter
abundantiam laetitiae, licet non sine tristitiae
nebula, damno quod acciderat. Nox enim quaedam
adhuc toto die illo erat in cordibus nostris, et quasi
gravi somno pressi mentis nostrae oculi nondum
valebant prospicere ortum solis, id est claritatem
divinae praesentiae fulgentem circa nos, sive in medio
nostrum tribus miraculis, isto pergrandi, et caeteris
duobus quae supra narravi. Sequens erat dies Dominica,

et ego circa horam fere tertiam perrexi, et
multis sequentibus vel praesentibus locum intuitus
sum, et opus virtutis consideravi admiratione dignum;
cum quo et illud accedebat ad gaudium, quod
altare considerabamus inviolatum, cum cohaerentes
altari lapides magni, qui coram strati jacebant,
fracti et in frusta divisi essent magnis molibus
fragmentorum, id est trabium ab incendio fractarum,
et ardendo cadentium.
CAPUT VI.
Laudare ergo Deum debuimus, et apertis magnitudinem
virtutum ejus declamare vocibus. Sed nunquid
digne laudare sufficimus? Sunt enim haec tua,
Christe, miracula, non dissimilis gloriae illi, qua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.