PL 170, col. 338
De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
glorificatus es tu, cum tribus pueris tuis in medio
Babyloniae fornacis pronuntiante rege Nabuchodonosor: Ecce ego video viros quatuor solutos, et ambulantes
in medio ignis, et nihil in eis corruptionis
est, et species quarti similis est Filio Dei
[(Dan. III)]
.
Vere, inquam, gloriae illi est gloria ista non longe
dissimilis. Denique quod fuit illic tam magnus ille
caminus ignis fortiter succensus imperio regis illius,
qui typum gerebat diaboli, hoc fuit nocte illa totum
castellum istud in unum ignem conflatum, et quasi
unus caminus effectum, ut supra diximus, areis sive
horreis nostris, et caeterorum quae novis messibus
plena erant, flammas aedificiorum in immensum augentibus,
cum undique circumvallatum, et altitudine
flammarum coopertum non laederetur monasterium,
nonne pueri tui, Domine, scilicet fratres omnes, et
multi qui intus confugerant pauperes in medio ignis
ambulabant? Tu enim, Fili Dei, prompta gratia
cum eis ambulasti, et hujusce dignationis tuae tria
testimonia dedisti signa haec, quorum duo viderunt,
qui videre voluerunt, vel ad videndum accesserunt,
scilicet corpus tuum cum vasculo, in quo
erat repositum, et corporale incommutatum, sicut
sarabella puerorum illorum commutata sive adusta
non fuerunt. Tertium quod fuit species viri super
monasterium incumbentis, non omnes, qui aderant
vel prospiciebant, viderunt, sed tam multi credibiles
et auditu digni se vidisse fatebantur, ut non
credere illis aut saltem dubitare nefas putemus.
Alias autem, quid de visu hominum quaerimus?
Tanto incendio nihil resistere aut superesse potuisset,
nisi actu praesens adfuisset tua potentia, Deus.
Perinde te laudavimus et laudamus et adhuc laudationem
tuam loquetur os nostrum, et sancto nomini
tuo benedicemus. Populus quoque, ubi corpus Domini
procedentes circumtulimus, (erat enim, ut supra
dixi, Dominicus dies, quo in eorum Dominicae
resurrectionis solemni more processio agitur) claro
conjubilavit concentu, sacerdote supra memorato
reatum suum confitente cum fletu coram omnibus,
eo quod cum caetera, quae potuit, incendio praeriperet,
istud unicum redemptionis et salutis nostrae
sacramentum tollere fuisset oblitus. Ego una vobiscum,
fratres charissimi, supra dictum corporale
et pyxidem illam pro summis reliquiis transferre ad
majus altare, et hoc monostichon superscribere
dignum duxi:
Hoc corpus Domini flammas in pyxide vicit.
CAPUT VII.
Quis tandem locus alicui relinquitur, dilectissimi,
ut dicat vel suspicetur casu aut fortuito, et non
judicio seu per providentiam Dei contigisse malum
illud tanti incendii? Fuerunt enim et sunt homines
plerique ineruditi, putantes cuncta quae sub sole
fiunt casu agitari, et nequaquam regi mundum providentia
Dei, maxime eo quod saepe prospera injustis,
et adversa plerumque eveniunt justis, et de
hoc murmurant in cordibus suis. Contra eos, qui
ejusmodi sunt, Hieremias propheta lamentando loquitur: